라틴어 문장 검색

Etsi enim rex ad negotia sua tractanda consueverat episcoporum opera uti, quia cum magnis reditibus gauderent praemia sua secum portabant, attamen per gradus hoc facere amabat, ut primitias episcopatuum sibi accumularet quae per hanc graduum seriem multiplicabantur, licet enim tunc temporis reditus ille ex primitiis reditibus regiis non fuisset annexus, sed tributo papali cesserat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:8)
homines sane de viribus tormentorum et machinarum per pondera et rotas et hujusmodi arietationes et impulsus multiplicandis, multa et varia secum cogitaturi fuissent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 261:3)
nec reflexi etiam, nisi multiplicentur et uniantur, quod fit cum sol magis vergit ad perpendiculum, quia tum incidentia radiorum facit angulos acutiores, ut lineae radiorum sint magis in propinquo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 78:4)
Etenim calor perpetuo transiens et emanans commiscetur cum calore praeinexistente, adeo ut multiplicet calorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 175:2)
quod etiam admixtum pulveri pyrio ejus vires multiplicare dicitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:10)
Etenim in omni corpore tangibili inanimato, spiritus inclusus primo multiplicat se, et tanquam depascit partes tangibiles eas quae sunt maxime ad hoc faciles et praeparatae, easque digerit et conficit et vertit in spiritum, et deinde una evolant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:1)
flammae enim multiplicant se super halitus olei, aer super vapores aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:8)
ut flamma, quae super halitus et oleosa multiplicat se, et generat novam flammam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:5)
aer, qui super aquam et aquea multiplicat se, et generat novum aerum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:6)
spiritus vegetabilis et animalis, qui super tenuiores partes tam aquei quam oleosi in alimentis suis multiplicat se, et generat novum spiritum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:7)
Etiam motus assimilationis multiplicat et transformat corpora et substantias;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:9)
At in motu excitationis, multiplicantur et transeunt virtutes tantum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:11)
Curas vitae multiplicant, sed memoriam mortis mitigant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:5)
Aspirantibus ad magnitudinem regnis et statibus prorsus cavendum ne nobiles et patricii atque (quos vocamus) generosi maiorem in modum multiplicentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:2)
Ultimo, opinio contumeliae sive quod existimatio hominis per consequentiam laedatur et perstringatur, iram intendit et multiplicat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION