라틴어 문장 검색

Alii autem ridebant ea verba quae rex apud comitia protulerat, nempe se minime dubitare quin bellum post principia se ipsum compensare posset, eum promisso suo stetisse dicentes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:20)
Sed Poyningus (quo meriti sui in rebus bellicis exilitatem actis pacis compensaret) parlamentum convocavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 22:8)
23. Circa hoc tempus coepit in rege notari inclinatio illa, quae postea a consiliariis et ministris pravis excitata et aucta macula plane facta est regiminis sui.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 23:1)
Neque ex altera parte eorum copiae ulla accessione augebantur quae eum moveret ut properaret et rem praecipitaret antequam in vires nimias excrescerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:14)
Nam viderunt rebelles adhuc non tantis viribus pollere ut ab iis metuere deberent, ac rursus sperebant, antequam numerus rebellium augeri possit, sibi a rege auxilia submissa fore.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 9:6)
Rex enim subterfugia non quaerebat sed invidiae in os se obiicere solebat, et cupiditates suas aperte praeferre, id quod invidiam contra eum auxit sane sed minus audere effecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:6)
Gaudia enim et festa nuptiarum duarum compensata erant luctibus et funeribus principis Arthuri (de quo iam diximus) et reginae Elizabethae, quae ex puerperio mortua est apud turrim, infante non diu superstite.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 15:2)
Quin etiam duces itineris (ut dictum est) qui se offerunt, et ipsi implicantur, atque errorum et errantium numerum augent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:6)
Quod si numerum augerent operariorum, atque hoc modo se valere posse confiderent, annon tanto magis?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:15)
Quae enim in natura fundata sunt, crescunt et augentur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:2)
quae autem in opinione, variantur, non augentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:3)
qui per intermedia tempora scientias potius contriverunt numerosis tractatibus, quam pondus earum auxerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:11)
At stellae fixae majores, quando sol eas subit aut iis approximatur, existimantur fervores solis augere et intendere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 74:3)
et fiat observatio, utrum minuat calorem solis, quemadmodum speculum comburens eundem auget et intendit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 80:3)
Cometarum (si et illos numerare inter meteora libuerit) non deprehenditur constans aut manifestus effectus in augendis ardoribus anni, licet siccitates saepius inde sequi notatae sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION