라틴어 문장 검색

pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus semina qua possint membris manare remissis, feminaque ut maribus coniungi possit, habere, mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:10)
inritata canum cum primum magna Molossum mollia ricta fremunt duros nudantia dentes, longe alio sonitu rabies [re]stricta minatur, et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:15)
haec faciunt primum parvas consistere nubes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 15:5)
primum iam semina aquai multa simul vincam consurgere nubibus ipsis omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat, ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit, sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:2)
arboribus primum certis gravis umbra tributa usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores, siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:6)
quo simul ac primum pennis delata sit ales, impediatur ibi caeco correpta veneno, ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 26:3)
Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente mortiferam possit cladem conflare coorta morbida vis hominum generi pecudumque catervis, expediam, primum multarum semina rerum esse supra docui quae sint vitalia nobis, et contra quae sint morbo mortique necessest multa volare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:1)
atque his ita constitutis primum a Praetextato simul deinde a se discedentes domum quisque suam regressi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 17:2)
Et, ut primum de servis loquamur, iocone an serio putas esse hominum genus quod di inmortales nec cura sua nec providentia dignentur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 2:3)
et iam primum animadverto duos quos eloquentissimos antiqua aetas tulit, comicum Plautum et oratorem Tullium, eos ambos etiam ad iocorum venustatem ceteris praestitisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 10:2)
Et primum illud non omiserim, in quo plerique falluntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 2:1)
Ac primum quaeramus quid de tali oratione rhetorica arte praecipitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 1:2)
Quid primum deserta querar?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 12:8)
Primum quod Homerus praetermissis Athenis ac Lacedaemone vel ipsis Mycenis, unde erat rector exercitus, Boeotiam in catalogi sui capite locavit, non ob loci aliquam dignitatem, sed notissimum promuntorium ad exordium sibi enumerationis elegit,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 2:1)
Nam primum ut Symaethus fluvius, cuius in his versibus meminit, in Sicilia est, ita et di Palici in Sicilia coluntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION