라틴어 문장 검색

alios verberatos crucibus adfixit, qui principes coniurationis fuerant, alios dominis restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 441:1)
pridie Parilia, medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa aenea in Capitolio deiecit, forem ex aede Lunae quae in Aventino est raptam tulit et in posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum columnis quibus superstabant evertit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 11:2)
et ab his columnis, quae incommode opposita videbantur, signa amovit clipeaque de columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 596:2)
Savium * ita quasi saetis labra mihi compungit barba, continuo in genua ut astiti, pectus mihi pedibus percutit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 275)
te cruci ipsum adfigent propediem alii.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 482)
eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis, ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 345)
ad id autem adfixum sit ex aere tympanum habens foramen, per quod ex castello in id aqua influat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장45)
circa earum frontes adfiguntur pinnae, quae, cum percutiuntur ab impetu fluminis, cogunt progredientes versari rotam, et ita modiolis haurientes et in summum referentes sine operarum calcatura ipsius fluminis inpulsu versatae praestant, quod opus est ad usum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 5장2)
namque traicitur per latera parietum axis habens extra navem prominentia capita, in quae includuntur rotae diametro pedum quaternum, extantes habentes circa frontes adfixas pinnas aquam tangentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장14)
ad eum locum conlocatur loculamentum habens inclusum in se tympanum, peraequatis dentibus CCCC convenientibus denticulo tympani, quod est in axe inclusum, praeterea ad latus adfixum extantem extra rotunditatem alterum dentem unum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장16)
et adfiguntur regulae duae, in quas inditur sucula, habentes longitudinem foraminum trium, latitudinem dimidium foraminis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장11)
crassitudo bucculae, quae adfigitur (vocitatur scamillum seu, quemadmodum nonnulli, loculamentum) securiclatis cardinibus fixa, foraminis I, altitudo foraminis S. suculae longitudo foraminum :
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장12)
Quoniam nihil refert utrum filorum puncta K, L, D affixa sint vel non affixa ad planum rotae, pondera idem valebunt ac si suspenderentur a punctis K & L vel D & L. Ponderis autem A exponatur vis tota per lineam AD, & haec resolvetur in vires AC, CD, quarum AC trahendo radium OD directe a centro nihil valet ad movendam rotam;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION