라틴어 문장 검색

resonant ululatibus aedes femineis, versusque dolor dat terga timori, Alipedum curru sed enim sublimis Adrastus secum ante ora virum fremibunda Thoantida portans it medius turmis, et
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권265)
dextri gyro et vibrantibus hastis hac redeunt, raptumque suis libamen ab armis quisque iacit, seu frena libet seu cingula flammis mergere seu iaculum summae seu cassidis umbram, multa gemunt extra raucis concentibus agri, et lituis aures circum pulsantur acutis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권77)
"tuque, o Permesse, canoris et felix, Olmie, vadis armastis alumnos bellorum resides, patriis concentibus audis exsultare gregem, quales, cum pallida cedit bruma, renidentem deducunt Strymona cygni."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권143)
tune dulces superos atque omne ex ordine alumnum numen ubique sacri resonant paeanes, ubique serta coronatumque merum, nunc funera rident auguris ignari, contraque in tempore certant Tiresian laudare suum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권113)
Dispositiones etiam dei et tunc prophetis contionantibus exceperunt1 et nunc lectionibus resonantibus carpunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 8:8)
Ecce lingua Brittaniae, quae nil aliud nouerat quam barbarum frendere, iam dudum in diuinis laudibus Hebreum coepit alleluia resonare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:10)
Ipsa autem nocte, in cuius ultima parte, id est incipiente aurora, praesentis mundi tenebras transiens supernam migrauit ad lucem, multi de fratribus eiusdem monasterii, qui aliis erant in aedibus, iam manifeste se concentus angelorum psallentium audisse referebant, sed et sonitum quasi plurimae multitudinis monasterium ingredientis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:2)
Referre autem erat solitus, quod aperte eos inter alia resonare audiret:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.17)
Bella Maro resonet, nos pacis dona canamus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX].5)
Munera nos Christi, bella Maro resonet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX].6)
At ipse cuncta, quae audiendo discere poterat, rememorando secum, et quasi mundum animal ruminando, in carmen dulcissimum conuertebat, suauiusque resonando doctores suos uicissim auditores sui faciebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:5)
ante imperium, deinde concentu tubarum ac cornuum cursu effuso in hostem feruntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 597:2)
Quoia vox resonat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 422)
Item theatris vasa aerea, quae in cellis sub gradibus mathematica ratione conlocantur sonitum ex discrimine, quae Graeci ἠχεῖα appellant, ad symphonias musicas sive concentus componuntur divisa in circinatione diatessaron et diapente et disdiapason, uti vox scaenici, sonitu conveniens in dispositionibus tactu cum offenderit, aucta cum incremento clarior et suavior ad spectatorum perveniat aures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장46)
Igitur intervalla tonorum et hemitoniorum et tetrachordorum in voce divisit natura finitque terminationes eorum mensuris intervallorum quantitate, modisque certis distantibus constituit qualitates, quibus etiam artifices, qui organa fabricant, ex natura constitutis utendo comparant ad concentus convenientes eorum perfectiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION