라틴어 문장 검색

vigilia ferme prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte pervenisset, castra Campana ut in pervigilio neglecta simul omnibus portis invadit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 488:1)
renuntiandum igitur eis esse Leontinos quoque aequom censere liberos esse, vel quod in solo urbis suae tyrannus ceciderit, vel quod ibi primum conclamatum ad libertatem relictisque regiis ducibus Syracusas concursum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 374:1)
imber ab note media coortus custodes vigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit, sonitusque primo largioris procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem hominum sopivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 587:2)
tacta de caelo multa, duae in Capitolio aedes, vallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo vigiles exanimati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 99:3)
Nico ex adortus sopitos vigiles in cubilibus suis obtruncat portamque aperit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 130:2)
nota vox eius et familiare iam signum cum excitasset vigilem, dicenti vix sustineri grandis bestiae onus portula aperitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 132:2)
inferentes aprum duos secutus ipse cum expedito venatore vigilem, incautius miraculo magnitudinis in eos qui ferebant versum venabulo traicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 133:1)
ingressi deinde triginta fere armati ceteros vigiles obtruncant refringuntque portam proximam, et agmen sub signis confestim inrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 134:1)
ii, ubi ad portam est ventum, Latine omnes loquentes excitant vigiles aperireque portam iubent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 428:3)
vigiles velut ad vocem eorum excitati tumultuari, trepidare, moliri portam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 429:1)
et Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniaverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 551:2)
qui parati intentique et ipsi scalas ad id ipsum factas cum demisissent pluribusque simul locis scandentes accepissent, priusquam clamor oreretur, in vigiles Poenorum, ut in nullo tali metu sopitos, impetus est factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 93:1)
hostes in arce esse et caedi vigiles;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 95:2)
dum spoliandis iis - repugnabant enim militumque fidem implorabant - tempus teritur, repente milites feroces recenti victoria ex omnibus locis, velut adversus hostes ad arma conclamatum esset, concurrerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 128:1)
itaque, velut si urbem extemplo adgressurus Scipio foret, ita conclamatum ad arma est, portaeque raptim clausae et armati in muris vigiliaeque et stationes dispositae, ac nocte insequenti vigilatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 392:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION