라틴어 문장 검색

id adeo quia concursus ille hoc pacto abit in infinitum, lineae autem parallelae sunt quae ad punctum infinite distans tendunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 68:5)
Dabitur ergo centrum in concursu bisecantium.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 98:5)
Secet haec tangentes alias quasvis duas CD, FDE in L & K. Per tangentium non parallelarum CL, FK cum parallelis CF, KL concursus C & K, F & L age CK, FL concurrentes in R, & recta OR ducta & producta secabit tangentes parallelas CF, KL in punctis contactuum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 98:7)
In constructione & Figura Lemmatis XXI, fac ut angulorum mobilium PBN, PCN crura BP, CP quorum concursu Trajectoria describebatur sint sibi invicem parallela, eumq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 102:2)
Interea vero describant altera angulorum illorum crura CN, BN concursu suo K vel k, circulum IBKGC.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 102:4)
Dico quod interius circa intimum & maximum, radiis ad ipsum ductis, describet areas temporibus magis proportionales, & figuram ad formam Ellipseos umbilicum in concursu radiorum habentis magis accedentem, si corpus maximum his attractionibus agitetur, quam si maximum illud vel a minoribus non attractum quiescat, vel multo minus vel multo magis attractum aut multo minus aut multo magis agitetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 47:4)
Consternatus ego exsurrexi et timui, ne per tectum petauristarius aliquis descenderet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:3)
Consternati nos insolentia ebriorum intentavimus oculos in proeliantes notavimusque ostrea pectinesque e gastris labentia, quae collecta puer lance circumtulit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:13)
Consternata est etiam Scintilla trepidantemque sinu suo texit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:22)
Fit concursus familiae hospitumque ebriorum frequentia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:10)
Imaginor enim qui concursus quae admiratio te, qui clamor quod etiam silentium maneat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 7:1)
"virgo est, et spretos bis tamen ulta focos, Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen, cum consternatus diripereris equis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권188)
Idem ego cum fratres caelo sum nactus aperto (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor, ut medius nostris concursibus insonet aether exsiliantque cavis elisi nubibus ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:11)
Caeli quoque nubila vexant excutiuntque feri rutilos concursibus ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:13)
Illic Credulitas, illic temerarius Error vanaque Laetitia est consternatique Timores Seditioque recens dubioque auctore Susurri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION