라틴어 문장 검색

Nihilominus ut Cursono fides confirmaretur (qui, ut verisimile est, nondum omnes artes suas deprompserat, neque quae ab eo agenda erant perfecerat), publicata est apud crucem D. Pauli tempore executionum praedictarum bulla papalis excommunicationis et anathematis in comitem Suffolciae et Thomam Cursonum, et alios quosdam nominatim, ac generaliter in omnes fautores eiusdem comitis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:14)
Verum, quod a principio diximus et perpetuo agimus, sensui et intellectui humano eorumque infirmitati authoritas non est deroganda, sed auxilia praebenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:6)
Neque propterea aequum est verae memoriae fidem derogari, quod a fabulis illa quandoque laesa sit et violata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:8)
Eodem etiam spectant (licet diverso modo) eorum commentationes, qui veritatem Christianae religionis ex principiis ex authoritatibus philosophorum deducere et confirmare haud veriti sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 214:1)
Sed contra homines docti (supini sane et faciles) rumores quosdam experientiae, et quasi famas et auras ejus, ad philosophiam suam vel constituendam vel confirmandam exceperunt, atque illis nihilominus pondus legitimi testimonii attribuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:3)
sensui enim non derogamus, sed ministramus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 313:4)
Hoc temporibus Henrici tertii Gallorum regis confirmatum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 7:3)
Secundo, quod derogare videatur de auctoritate principum, acsi minus ex se penderent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 3:5)
Quarto, expilatores et exactores foedorum, qui tritam similitudinem confirmant curiarum ad rubum quo, dum ovis tempestatem fugiens se recipit, velleris partem amittit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:8)
Tradidi illam viris septem fratribus nostris, et omnes mortui sunt nocte, cum intrabant ad eam. Et nunc, fili, manduca et bibe, et Dominus faciet in vobis ". Et dixit Thobias: " Hinc non edam neque bibam, donec, quae sunt ad me, confirmes ".
(불가타 성경, 토빗기, 7장11)
Scripseruntque Esther regina filia Abihail et Mardochaeus Iudaeus omni studio ad confirmandam hanc secundam epistulam Phurim.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장29)
Et mandatum Esther confirmavit praecepta Phurim et scriptum est in libro.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장32)
sed creaturam laboris confirmabunt, et sollicitudo illorum in operatione artis.
(불가타 성경, 집회서, 38장39)
Propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi:
(불가타 성경, 집회서, 39장38)
Alterum alterius confirmat bonum; et quis satiabitur videns gloriam eius?
(불가타 성경, 집회서, 42장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION