라틴어 문장 검색

inde est quod etiam pampini supprimit genus, quia dubitatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3805)
cavsas tanti sciat illa furoris bene supprimit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7881)
nam suppresso numero dixit nomina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 645)
laevo adfixa est lateri ostendit vulneris locum, quem ante suppresserat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5761)
perite etiam Venerem tantum vulneratam a se esse dicit, Martis supprimens nomen, quod ei poterat esse gloriosius:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2773)
nam, ut supra diximus, cum dictis parentibus filiorum nomina supprimuntur, eos patri cognomines intellegimus, ut Tiburti Remulo ditissimus olim.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7004)
pressa est insignis 'pressa' pro 'suppressa'. et non 'insignis gloria', sed 'insignis facti', ut genetivus casus magis sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3221)
novimus et qui te subaudis 'corruperint', quod suppressit verecunde, licet Theocritus aperte ipsam turpitudinem ponat et ex- primat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 81)
quam per periphrasin ostendit, eius supprimens nomen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1264)
qua illi florentissima, nos duriore conflictati videmur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 8:2)
qua re neque supprimenda res erat, praesertim cum id fieri non posset, neque, si posset, non divulgandam potius quam occultandam putaremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 7:4)
sed, si tardius fit quam volumus, magnis occupationibus eius, a quo omnia petuntur, aditus ad eum difficiliores fuerunt, et simul Africanae causae iratior diutius velle videtur eos habere sollicitos, a quibus se putat diuturnioribus esse molestiis conflictatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 13 3:1)
Haec igitur officia sunt consolantium, tollere aegritudinem funditus aut sedare aut detrahere quam plurumum aut supprimere nec pati manare longius aut ad alia traducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:6)
quicquid enim a nobis acceperat de cena, latranti sparserat, [at] ille avocatus cibo furorem suppresserat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:14)
Supprimere ego querellam iubeo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque Eumolpo - nam in balneo carmen recitabat - per tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium meum pervolo Praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibus et perfusum os lacrimis vultu meo contero.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION