라틴어 문장 검색

hic armata manus, Curetas nomine Grai quos memorant, Phrygias inter si forte catervas ludunt in numerumque exultant sanguine laeti terrificas capitum quatientes numine cristas, Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum vagitum in Creta quondam occultasse feruntur, cum pueri circum puerum pernice chorea [armat et in numerum pernice chorea] armati in numerum pulsarent aeribus aera, ne Saturnus eum malis mandaret adeptus aeternumque daret matri sub pectore volnus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:15)
et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri, ad confligendum venientibus undique Poenis, omnia cum belli trepido concussa tumultu horrida contremuere sub altis aetheris auris, in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum omnibus humanis esset terraque marique, sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti, scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum, accidere omnino poterit sensumque movere, non si terra mari miscebitur et mare caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:2)
sed quos utriusque figurae esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum, corpore de patrio et materno sanguine crescunt, semina cum Veneris stimulis excita per artus obvia conflixit conspirans mutuus ardor, et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:2)
et calor extremus primo cum frigore mixtus volvitur, autumni quod fertur nomine tempus, hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 12:8)
Ipsum P. Scipionem Africani patrem, postquam cum Hannibale conflixerat, saucium in equum servus inposuit et ceteris deserentibus solus in castra perduxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 26:1)
Adversi rupto ceu quondam turbine venti Confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 14:2)
hunc contra Iovem armant versus Maronis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 9:3)
Diversi magno ceu quondam turbine venti Confligunt, zephyrusque notusque et laetus Eois Eurus equis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 28:1)
— Ferrumque armare veneno, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 17:2)
Nec non et Graia iuventua, Omne suum fatis voluit committere robur, Grandaevosque senes mixtis armavit ephebis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:3)
Conflixere pares, telluris viribus ille, Ille suis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:36)
Sortitus thecam calamis armare memento:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XX Theca libraria1)
sic Cicero in Verrinis nam sine ullo sumptu nostro coriis, tunicis frumentoque suppeditato maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 18)
quod cum displicuisset, quia bos semper subiugatus est, alio loco effosso caput equi inventum placuit, quia hoc animal licet subiugetur, bellicosum tamen est et vincit et plerumque concordat, ut ipse plenissime in illo loco bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4434)
et ideo subiunctum 'spoliis se quisque recentibus armat'. alii 'hoc ipse Dymas' distinguunt, ut ignotis personis addita dignitas videatur, ut est quos Imbrasus ipse nutrierat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3942)

SEARCH

MENU NAVIGATION