라틴어 문장 검색

ut, quum caput gravius esse coeperit, sit quo confugiat:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IV De his quibus caput infirmum est. 4:5)
Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa vena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiam vitium est, huc potius confugiendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 6:1)
Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album veratrum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 5:2)
confugiendumque ad cucurbitulas est, ante summa cute incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 2:5)
Ergo tum confugiendum est ad vinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 4:2)
confugiendum est ad ea, quae, quia ventrem, corpus quoque adstringunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 47:6)
ille dedit fastos, ad quos Oriente relicto confugeret sparsum maculis servilibus aevum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:79)
heu fulvas animo transgressa leaenas!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:43)
Hoc remedio si nihil fuerit effectum, ad praesidium insitionis confugiendum erit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 17:4)
atque ubi colonias transgrederentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci vestem odores aliaque funerum sollemnia cremabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장4)
pars turbant praesentia, alii montem Haemum transgrediuntur ut remotos populos concirent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 38장8)
Paulatim dehinc ab indecoris ad infesta transgrediebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장1)
exim in Siracos pergunt, et transgressi amnem Pandam circumveniunt urbem Vspen, editam loco et moenibus ac fossis munitam, nisi quod moenia non saxo sed cratibus et vimentis ac media humo adversum inrumpentis invalida erant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 16장3)
ac forte acciderat ut eam gentem Rhenum transgressam avus Agrippa in fidem acciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 27장2)
nec tamen proximo itinere ductae legiones, quae si amnem Araxen, qui moenia adluit, ponte transgrederentur, sub ictum dabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION