라틴어 문장 검색

Et etiam infiniti sancti pro fide mortem sustinendo pugnaverunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 283:4)
Similiter pro justitia pugnare debemus et usque ad mortem certare;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 283:5)
Pro violentia vero repellenda pugnandum est ac manu decertandum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 287:1)
Pro tutela sui corporis similiter pugnandum est ac manu decertandum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 288:1)
Pro necessaria denique causa pugnandum est ac manu decertandum, putaquando bellum est indictum et denuntiatum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 289:1)
Bene a te audivi, quod pro pace habenda decertandumest manu atque pugnandum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 291:2)
Pugnat in adversas ire natator aquas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 293:2)
Pro vera utique iusticia pugnare debemus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 10:19)
Athleta ipse qui suis non alienis decernit viribus, quoties congreditur, dubios casus subire se credit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:15)
Gigantes enim fabulae inducunt adversum supera voluisse pugnare, et terreno ascensu scandendum ad coelestia putaverunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 3:7)
Horum adventum praedocti speculationibus fidis, rectores militum tessera data sollemni, armatos omnes celeri eduxere procursu, et agiliter praeterito Calycadni fluminis ponte, cuius undarum magnitudo murorum alluit turres, in speciem locavere pugnandi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 15:1)
At barbari suscepto pro instantium rerum ratione consilio, dirimentibus forte auspicibus, vel congredi prohibente auctoritate sacrorum, mollito rigore, quo fidentius resistebant, optimates misere, delictorum veniam petituros et pacem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 9:1)
Ad quem procinctum imperator egressus, in Raetias camposque venit Caninos, et digestis diu consiliis, id visum est honestum et utile, ut eo cum militis parte ibidem opperiente, Arbetio magister equitum cum validiore exercitus manu, relegens margines lacus Brigantiae pergeret, protinus barbaris congressurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 1:2)
Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes, ardoremque pugnandi hastis illidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore, fiduciaque sui, et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque (ut exitus docuit) salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos (dum adesse potuit), incitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 13:1)
Accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum assensus, maximeque Florenti praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis, dum starent barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam (ut putavit) non sine ultimorum conatu graviter toleraturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION