라틴어 문장 검색

In medium, seu stabit iners seu profluet umor, transversas salices et grandia conice saxa, pontibus ut crebris possint consistere et alas pandere ad aestivum solem, si forte morantes sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:5)
Corpusculum quoque, etiam si nihil fieri sine illo potest, magis necessariam rem crede quam magnam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 6:5)
Dic mortale tibi et fragile corpusculum esse, cui non ex iniuria tantum aut ex potentioris viribus denuntiabitur dolor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:5)
" Ista res maior est altiorque quam ut credi similis huic, in quo est, corpusculo possit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 4:2)
Illud simul cogitemus, si mundum ipsum, non minus mortalem quam nos sumus, providentia periculis eximit, posse aliquatenus nostra quoque providentia longiorem prorogari huic corpusculo moram, si voluptates, quibus pars maior perit, potuerimus regere et coercere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 29:1)
numquam in honorem huius corpusculi mentiar.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 22:2)
Non, puto, exspectas, ut adiciam senem, sed mehercules viridem animo ac vigentem et cum corpusculo suo conluctantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 1:1)
Potest ex casa vir magnus exire, potest et ex deformi humilique corpusculo formosus animus ac magnus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 3:1)
Ergo nec in tenero, modo coalescente corpusculo est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 10:3)
Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
(세네카, 행복론, Liber IV 60:1)
Corpusculum hoc, custodia et vinculum animi, huc atque illuc iactatur ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 81:3)
Quidni ista bene penset cum minutis et frivolis et non perseverantibus corpusculi motibus ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 21:2)
unde misso in hoc solum negotii gerulo litterarum, quam vobis sit corpusculi status in solido quamve ex animi sententia res agantur, sollicitus inquiro, sperans, ne semel mihi amor vester indultus aut interiecti itineris longitudine aut absentiae com- munis diuturnitate tenuetur, quia bonitas conditoris habitationem potius hominum quam caritatem frnalibus claudit angustiis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eutropio salutem 1:2)
ibi dictator quantum nocte prospici poterat equo circumvectus contemplatusque qui tractus castrorum quaeque forma esset, tribunis militum imperavit, ut sarcinas in unum conici iubeant, militem cum armis valloque redire in ordines suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 300:1)
duxit ubi maxime tumultum conglobatae beluae faciebant pilaque in eas conici iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 220:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION