라틴어 문장 검색

quandocumque igitur vitam mea fata reposcent, et breve in exiguo marmore nomen ero, Maecenas, nostrae spes invidiosa iuventae, et vitae et morti gloria iusta meae, si te forte meo ducet via proxima busto, esseda caelatis siste Britanna iugis, taliaque illacrimans mutae iace verba favillae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 130)
illa peraeque prae se formosis invidiosa dea est.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28a10)
quae sequitur, certe est invidiosa minus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3229)
ab ortu lacum porticus intuetur, magis rotundatis fulta coluriis 1 quam columnis invidiosa monobilibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:1)
quod restat, exposcimus ut sicut ecclesiae nostrae ita etiam civitatis aeque tibi sit cura communis, quae cum olim, tum debebit ex hoc praecipue tempore ad tuum patrocinium vel ob tuum patrimonium pertinere, quod cuius meriti esse possit, quippe si vestra crebro illud praesentia invisat, vel Gothis credite, qui saepenumero etiam Septimaniam suam fastidiunt vel refundunt, modo invidiosi huius anguli etiam desolata proprietate potiantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 4:1)
si quempiam nomina-vero monachorum, quamvis illum, Paulis Antoniis, Hilarionibus Macariis conferendum, sectatae anachoreseos praerogativa comitetur, aures ilico meas incondita tumultu circumstrepitas 1 ignobilium pumilionum murmur everberat conquerentum:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 9:1)
de cuius facilitate iuvenali saepe nunc arbitris palam adscitis conquerebare, nunc tacitus ingemiscebas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 1:3)
"ecce autem magna subit invidiosa caterva Tantalis et tumido percenset funera luctu, nil deiecta malis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권249)
"sed enim hiscere campos conquesti terraeque fugam mirantur;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권13)
Res quanto est maior, tanto est invidiosior.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 671)
Plane confitebor, quinam, si forte, vere de sterilitate Christianorum conqueri possint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 43장 1:1)
Sed Veneris tum bella calent, scissosque capillos Femina perfractas conqueriturque fores.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1028)
Ergo quid totiens fallacis uerba puellae conqueror?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 631)
nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 538:1)
eam tum aequato iure omnium licentiam quaerentes, libertatem aliorum in suam vertisse servitutem inter se conquerebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION