라틴어 문장 검색

Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 281:1)
ea legio linteata ab integumento consaepti, in quo sacrata nobilitas erat, appellata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 559:2)
inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 680:2)
ubi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedones obiecissent, velut in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios, neque congredi propius neque praecidere hastas poterant, et, si quam incidissent aut praefregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum velut vallum explebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 209:1)
Iunoni, Dianae, Libero Patri ceterisque diis, qui eadem sunt similitudine, si aedes ionicae construentur, habita erit ratio mediocritatis, quod et ab severo more doricorum et ab teneritate corinthiorum temperabitur earum institutio proprietatis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장27)
Ut si base circulari CEBH, quae centro O, radio OC describitur, & altitudine OD, construendum sit frustum coni CBGF, quod omnium eadem basi & altitudine constructorum & secundum plagam axis sui versus D progredientium frustorum minime resistatur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION