라틴어 문장 검색

Est proculdubio consensus inter animam at corpus, atque natura ubi peccat in uno, periclitatur in altero.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:4)
nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat et videat exterminium omne, quod fecit nobis et regioni regis, et puniat eos et omnes adiutores eorum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장7)
nam ipse, qui habet in caelis habitationem, visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장39)
Et facto sibi adiutore Omnipotente, interfecerunt super novem milia hostium, saucios autem et membris debilitatos maiorem partem exercitus Nicanoris reddiderunt, omnes vero fugere compulerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장24)
Hi vero, qui erant cum Maccabaeo, supplicatione facta et rogato Deo, ut esset sibi adiutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장16)
Praeibant in apparatu de caelo habentes adiutorem, miserante super eos Domino.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장10)
At illis, qui cum Esdrin erant, diutius pugnantibus et fatigatis, cum invocasset Iudas Dominum, ut adiutorem se ostenderet et ducem belli,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장36)
Tu enim solus manum supremo operi inpones, in quo nihil de decernentium necesse est laborare consensu.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:14)
Ita enim videbimus istorum quendam consensum et ad ceteras numeri partes procreandas amicitiam, ut non sine causa hoc in omnibus rebus ab numeri specie natura rerum sumpsisse videatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 1:2)
Ibi rebus omnibus provinciae et finitimarum civitatium constitutis cupiditate proficiscendi ad bellum gerendum non diutius moratur, magnisque itineribus per Cappadociam confectis biduum Mazacae commoratus Comana venit, vetustissimum et sanctissimum in Cappadocia Bellonae templum, quod tanta religione colitur ut sacerdos eius deae maiestate, imperio, potentia secundus a rege consensu gentis illius habeatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:4)
a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit.
(카이사르, 내란기, 1권 7:3)
Quo facto commutata omnium et voluntate et opinione consensu summo constituit Curio, cum primum sit data potestas, proelio rem committere posteroque die productos eodem loco, quo superioribus diebus constiterat, in acie collocat.
(카이사르, 내란기, 2권 33:2)
Itaque omnium suorum consensu Curio reliquas copias exspectare et bellum ducere parabat.
(카이사르, 내란기, 2권 37:9)
Huic, quod valetudine minus commoda utebatur, Fulvium Postumum adiutorem submiserat.
(카이사르, 내란기, 3권 62:5)
Ibi cognoscit consensu omnium Antiochensium civiumque Romanorum, qui illic negotiarentur, arma capta esse excludendi sui causa nuntiosque dimissos ad eos, qui se ex fuga in finitimas civitates recepisse dicerentur, ne Antiochiam adirent:
(카이사르, 내란기, 3권 102:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION