라틴어 문장 검색

Primo enim, de formis copulatis, quae sunt (ut diximus) naturarum simplicium conjugia ex cursu communi universi, ut leonis, aquilae, rosae, auri, et hujusmodi, impraesentiarum non loquimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 191:1)
Rursus vero, non intelligantur ea quae dicimus (etiam quatenus ad naturas simplices) de formis et ideis abstractis, aut in materia non determinatis, aut male determinatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:1)
Nos enim, quum de formis loquimur, nil aliud intelligimus quam leges illas et determinationes actus puri, quae naturam aliquam simplicem ordinant et constituunt, ut calorem, lumen, pondus, in omnimoda materia et subjecto susceptibili.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:2)
Est enim exclusiva (ut plane liquet) rejectio naturarum simplicium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:3)
Quod si non habeamus adhuc bonas et veras notiones naturarum simplicium, quomodo rectificari potest exclusiva?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:4)
Quo autem simplicior fuerit migratio, eo magis habenda est instantia in pretio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:10)
Similiter, aqua simplex et aqua agitata in spumam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:4)
Vitrum enim integrum et aqua simplex diaphana sunt, non alba;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:5)
corpora vero inaequalia per texturam simplicem, dare album;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:5)
Verum si admoveatur ferrum, ita ut tangat ferrum in magnete armato, tunc magnes armatus longe majus pondus ferri sustinet quam magnes simplex et inermis, propter similitudinem substantiae ferri versus ferrum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:8)
atque proinde veluti manu ducunt interdum ad axiomata sublimia et nobilia, praesertim illa quae ad mundi configurationem pertinent, potius quam ad naturas et formas simplices.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:7)
consentaneum est prorsus, ut opera, quae jampridem in potestate hominis fuerunt (quasi provinciae antea occupatae et subactae), notentur et numerentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:4)
Hoc enim, absque inflammatione, per eruptionem et expansionem simplicem vires pulveris pyrii fere adaequat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:9)
quae per confusionem simplicem non bene sustinent misturam, eadem tamen in spiritibus plantarum et animalium misceri videntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:14)
Atque de mensuris temporum simplicibus haec dicta sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION