라틴어 문장 검색

ad haec consentiens reddebatur militum clamor, nullam militum culpam esse, quibus nemo ad erumpendum signum dedisset, daret signum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 325:1)
itaque consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipitur, ne multitudine quidem adversante, quae in bello non per obsidionem modo, sed etiam postquam a moenibus abscessum est, quia nihil ex Aegypto subvehebatur, omnium rerum adtenuata inopia erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 115:1)
nam cum, quaecumque bona Peripateticis, eadem Stoicis commoda viderentur neque tamen Peripatetici plus tribuerent divitiis bonae valetudini ceteris rebus generis eiusdem quam Stoici, cum ea re, non verbis ponderarentur, causam esse dissidendi negabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 120:2)
maiorem multo inter Stoicos et Peripateticos rerum esse aio discrepantiam quam verborum, quippe cum Peripatetici omnia, quae ipsi bona appellant, pertinere dicant ad beate vivendum, nostri non ex omni, quod aestimatione aliqua dignum sit, compleri vitam beatam putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 53:4)
Nam Hugo abba memor fidelitatis, quam promisit Hludowico regi, suo videlicet consobrino, filios eius Hludowicum et Karlomannum in paterno regno cum sibi consentientibus statuere volebat, Gozlinus vero abba et Chuonradus comes multique alii eis consentientes supradictum regem Hludowicum in regno advocarunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 6:4)
401 16 427 33 - iniuria a Peripateticis defenditur 383 19 - eius species 369 6 370 1221 (427 25) - sedatio 394 5 μισάνθρωποσ 373 12 misericordia 370 1 327 19 328 1 - iniuria a Peripateticis defenditur 383 15 389 12 μισόγυνοσ 373 10 moderatio, modestia v. σωφροσύνη modus adhibetur perturbationibus a Peripateticis 380 14sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.130)
His igitur ita positis, inquit, sequitur magna contentio, quam tractatam a Peripateticis mollius - est enim eorum consuetudo dicendi non satis acuta propter ignorationem dialecticae - Carneades tuus egregia quadam exercitatione in dialecticis summaque eloquentia rem in summum discrimen adduxit, propterea quod pugnare non destitit in omni hac quaestione, quae de bonis et malis appelletur, non esse rerum Stoicis cum Peripateticis controversiam, sed nominum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 53:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION