라틴어 문장 검색

contra alii melius evenisse disserunt quam si invalidus senecta et ignavia Claudius militiae ad labores vocaretur, servilibus iussis obtemperaturus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 6장3)
Deferuntur dehinc consensisse Pallas ac Burrus ut Cornelius Sulla claritudine generis et adfinitate Claudii, cui per nuptias Antoniae gener erat, ad imperium vocaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 23장1)
sed obtemperari non poterat, conglobata multitudine et saxa ac faces minante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 45장3)
tradit Fabius Rusticus non eo quo venerat itinere reditum sed flexisse ad Faenium praefectum, et expositis Caesaris iussis an obtemperaret interrogavisse, monitumque ab eo ut exequeretur, fatali omnium ignavia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장8)
nam et Silvanus inter coniuratos erat augebatque scelera in quorum ultionem consenserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장9)
mox flagitante vulgo ut omnia studia sua publicaret (haec enim verba dixere) ingreditur theatrum, cunctis citharae legibus obtemperans, ne fessus resideret, ne sudorem nisi ea quam indutui gerebat veste detergeret, ut nulla oris aut narium excrementa viserentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 4장3)
horum igitur auribus et iudiciis obtemperans nostrorum oratorum aetas pulchrior et ornatior extitit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 6:1)
nec refert quod inter se specie differunt, cum genere consentiant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 4:1)
quid enim opus est longis in senatu sententiis, cum optimi cito consentiant?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 4:1)
et superesse adhuc Herculis columnas fama vulgavit, sive adiit Hercules, seu quicquid ubique magnificum est, in claritatem eius referre consensimus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 2:2)
Plurimi auctores consentiunt orta per Aegyptum tabe quae corpora foedaret, regem Bocchorim adito Hammonis oraculo remedium petentem purgare regnum et id genus hominum ut invisum deis alias in terras avehere iussum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 3장1)
qui quidem duo maledicentissimi nescio quo modo in illo uno laudando consentiunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 1:3)
quo facto cuncti ad eum opprimendum consenserunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 2:2)
Idem cum prope ad annum octogesimum prospera pervenisset fortuna, extremis temporibus magnum in odium pervenit suorum civium, primo quod cum Demade de urbe tradenda Antipatro consenserat eiusque consilio Demosthenes cum ceteris, qui bene de re publica meriti existimabantur, populi scito in exilium erant expulsi.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:1)
qua cognita re optimates, quos metus ceperat nihil non ausurum eum in summo magistratu concordi et consentiente collega, auctores Bibulo fuerunt tantundem pollicendi, ac plerique pecunias contulerunt, ne Catone quidem abnuente eam largitionem e re publica fieri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 19장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION