라틴어 문장 검색

Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur, non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 1:5)
Hos, quos video volitare in foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire, qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum suos milites eduxisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 5:3)
ac se sperare dixerunt, si illud signum, quod videtis, solis ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut ea consilia, quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperii, illustrarentur, ut a senatu populoque Romano perspici possent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 20:3)
Ego sum ille consul, patres conscripti, cui non forum, in quo omnis aequitas continetur, non campus consularibus auspiciis consecratus, non curia, summum auxilium omnium gentium, non domus, commune perfugium, non lectus ad quietem datus, non denique haec sedes honoris [sella curulis] umquam vacua mortis periculo atque insidiis fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 2:1)
erat enim, ut scis, in eo aviditas legendi, nec satiari poterat, quippe qui ne reprehensionem quidem vulgi inanem reformidans in ipsa curia soleret legere saepe, dum senatus cogeretur, nihil operae rei publicae detrahens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 9:3)
haec videlicet est correctio philosophiae veteris et emendatio, quae omnino aditum habere nullum potest in urbem, in forum, in curiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 30:4)
" Credo si in contione quaeratur, sed in huius modi sermone et in consessu facillimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 61:4)
Exstincto enim senatu deletisque iudiciis quid est quod dignum nobis aut in curia aut in foro agere possimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 3:3)
Eo autem omni sermone confecto, tantam in Crasso humanitatem fuisse, ut, cum lauti accubuissent, tolleretur omnis illa superioris tristitia sermonis eaque esset in homine iucunditas et tantus in loquendo lepos, ut dies inter eos curiae fuisse videretur, convivium Tusculani;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 27:1)
Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra curiamque meditere, quid esse potest in otio aut iucundius aut magis proprium humanitatis, quam sermo facetus ac nulla in re rudis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 32:2)
illo senatu se rem publicam gerere non posse, mane Idibus Septembribus et ille et senatus frequens vocatu Drusi in curiam venit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 2:2)
Illa tamquam cycnea fuit divini hominis vox et oratio, quam quasi exspectantes post eius interitum veniebamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille postremum institisset, contueremur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 6:1)
non enim repelletur inde, quo adgredi cupiet, sed in hortulis quiescet suis, ubi vult, ubi etiam recubans molliter et delicate nos avocat a Rostris, a iudiciis, a curia, fortasse sapienter, hac praesertim re publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 63:3)
Nolo dici morte Africani "castratam" esse rem publicam, nolo "stercus curiae" dici Glauciam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 164:1)
utrobique autem conventicium accipiebant, et in theatro et in curia res capitalis et reliquas omnis iudicabant iidem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 71:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION