라틴어 문장 검색

Respondit igitur legato se prorsus in manu et potestate regis Henrici fore, eumque pacis arbitrum constiturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:28)
Etenim opinione fere generali virorum maximi circa res bellicas iudicii (etsi pauci quidam aliter senserint, quum revera casuum distinctionem haec quaestio subire possit) robur praecipuum exercitus alicuius in peditatu maxime consistit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:20)
Quamvis autem parlamentum ex prima et secunda nobilitate, una cum civibus et burgensibus principalibus, consisteret, attamen iuste admodum et cum dignitate potius ad populum (cuius deputati erant) quam ad privatas suas fortunas respicientes, quin et regis omniti memores, in hoc consenserunt, ut contributio (quod benevolentiam appellabant) ob opulentioribus tantum exigeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:3)
Qui si factus fuisset, opinio erat multo sanguine constiturum, sed tamen in fine oppidum captum fore.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:5)
Tandem vero incidit in quendam in quo omnia quae requiri videbantur concurrebant ad ducem Eboraci repraesentandum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 2:5)
Minime vero dubitare quin fines extreme occidentales et orientales Angliae in tam iusta caussa concursuri sint, quidquie universa ista (si quis recte rem intelligeret) pro regis servitio et bono facerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:3)
Iam vero bullae hae frequenti agitatione concurrere coeperunt, ut in superficie aquarum facere solent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 7:2)
Denso, Raro, Calido, Frigido, Consistenti, Fluido, Gravi, Levi, aliisque haud paucis) historiam seorsum comparare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 32:3)
atque interea tamen certos certitudinis gradus ad usum et levamen constituit, donec mens in causarum explicatione consistat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:10)
Gliscit intellectus humanus, neque consistere aut acquiescere potis est, sed ulterius petit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:1)
et quod in se est indeterminabile, nec consistere potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:6)
et quod facile reducitur in liquidum, sive colliquatur, cum antea consisteret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:12)
cum omnis utilitas et facultas operandi in mediis consistat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 144:2)
Verus enim consensus is est, qui ex libertate judicii (re prius explorata) in idem conveniete consistit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:10)
Atque licet in tabulis nostris inveniendi (ex quibus quarta pars Instaurationis consistit), atque etiam exemplis particularium (quae in secunda parte adduximus), atque insuper in observationibus nostris super historiam (quae in tertia parte operis descripta est), quivis vel mediocris perspicaciae et solertiae complurium operum nobilium indicationes et designationes ubique notabit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 285:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION