라틴어 문장 검색

nempe, ut scientiae suis haereant vestigiis, et in eodem fere statu maneant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:5)
ita tamen, ut cum ad certum quendam gradum et statum pervenerint, nil ulterius possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:6)
Optima enim est ea reprehensio, quam de statu civili haud prudenter administrato quispiam his verbis complexus est:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:3)
Sed cum rerum vestrarum status, non a vi ipsa rerum, sed ab erroribus vestris male se habeat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:7)
Ac veluti si regnum aliquod aut status non ex literis et relationibus a legatis et nuntiis fide dignis missis, sed ex urbanorum sermunculis et ex triviis consilia sua et negotia gubernaret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:4)
Neque enim negamus, postquam omnia omnium artium experimenta collecta et digesta fuerint atque ad unius hominis notitam et judicium pervenerint, quin ex ipsa traductione experimentorum unius artis in alias multa nova inveniri possint ad humanam vitam et statum utilia, per istam Experientiam quam vocamus Literatam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:3)
atque ab abstractae sapientiae serenitate et tranquillitate (tanquam a statu multo diviniore) arcere et summovere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:5)
Atque status emendatio in civilibus non sine vi et perturbatione plerumque procedit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:8)
ea tantum differre existimabit, ut merito hominem homini Deum esse, non solum propter auxilium et beneficium, sed etiam per status comparationem, recte dici possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 324:2)
Haec enim tria rerum faciem et statum in orbe terrarum mutaverunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 325:4)
11. Tempestates aliquae sudae per ipsam constitutionem aeris, non habita ratione temporis anni.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 49:1)
Is vero gradus teporis si fortasse nimis subtilis et debilis fuerit, ut ad tactum percipi et deprehendi non possit, confugiendum erit ad vitra illa quae indicant constitutionem aeris calidam aut frigidam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:2)
Et tamen referunt de Constantio, aliisque nonnullis qui constitutionis et habitus corporis admodum sicci fuerunt, quod acutissimis febribus correpti ita incaluerint ut manum admotam aliquantulum urere visi sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 148:4)
sive vergens ad dissolutionem, sive manens in statu;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 251:10)
ut qui bene norit constitutionem aut schematismum hujusmodi corporis non longe abfuerit ab extrahenda in lucem forma naturae inquisitae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 324:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION