라틴어 문장 검색

et Tedium Afrum consulem designatum, quia factum quoddam suum maligno sermone carpsisset, tantis conterruit minis, ut is se praecipitauerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 3:3)
Gaium et L. adoptauit domi per assem et libram emptos a patre Agrippa tenerosque adhuc ad curam rei p. admouit et consules designatos circum prouincias exercitusque dimisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 1:3)
negante eo destinatos magistratus abesse oportere, ut praesentes honori adquiescerent, praetor designatus liberam legationem impetrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 31장 1:2)
in castris natus, patriis nutritus in armis, iam designati principis omen erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 1:9)
qua epulatione equiti R. contra se hilarius auidiusque uescenti partes suas misit, sed et senatori ob eandem causam codicillos, quibus praetorem eum extra ordinem designabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 2:3)
deinde liberto adesse architectos nuntiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum inspecturus abscessit proripuitque se postica parte Palati ad constitutum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 6장 2:2)
patre consule designato inituroque mense insequenti honorem, regione urbis sexta ad Malum Punicum, domo quam postea in templum gentis Flauiae conuertit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 1:4)
tempora tum vittis et supplice castus oliva implicat et stricto designat litora ferro;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 449:1)
Et quia, invento principio seu primo, videlicet Deo, nihil est quod ulterius queratur, cum sit Alpha et O, idest principium et finis, ut visio Iohannis designat, in ipso Deo terminatur tractatus, qui est benedictus in secula seculorum.
(단테 알리기에리, Epistolae 127:7)
- Omnium copiarum provincialium dux constitutus est Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.2)
Consilii publici consors, judexque curialis, constitutus est Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.1)
Duces audaces, hostilitatis initio, sese insigniverant, deductoresque sibi adeo obnoxios fecerant, ut a praefectis, nisi suo ipsorum electu constituti fuerint, dirigi nolebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.33)
- Curatores, a rege Britanno ad pacem concordiamque restituendam constituti, colloquium frustra tentant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.3)
Ante belli initium, Anglicani exercitus dux, ejusque frater, qui classi praeerat, curatores a rege Britanno, ad pacem concordiamque Angliam inter et colonias restituendam, constituti, colloquia de pace transigenda habere decernunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.17)
Muniis civilibus omnibus a Congressu constitutis, homines idoneos, qui munia ea a Congressu praescripta fideliter obirent, designare praesidis fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.11)

SEARCH

MENU NAVIGATION