라틴어 문장 검색

his igitur rebus subiunctis suppositisque terra superne tremit magnis concussa ruinis, subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:5)
Anno enim post Romam conditam quadringent­esimo septuagesimo quarto Autronius quidam Maximus servum suum verberatum patibuloque constrictum ante spectaculi commissionem per circum egit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 3:1)
Nec iam se capit unda quo expressit quod semper usu evenit suppositi nimietate caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 25:5)
Subposita de matre nothos furta creavit ut ipsa creaverit quos creari fecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 2:4)
Sed et sudore nimio vel laxato ventre defessis vinum ingerunt, ut in utroque morbo constringat meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 7:1)
Nam quod Herodotus historiarum scriptor contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem scripsit mare Bosphoricum, quod et Cimmericum appellat, earumque partium mare omne, quod Scythicum dicitur, id gelu constringi et consistere, aliter est ac putatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 31:1)
Pigro bruma gelu, siccis Aquilonibus haerens, Aethere constricto pluvias in nube tenebat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:30)
Namque ratem vacuae sustentant undique cuppae, Quarum porrectis series constricta catenis Ordinibus geminis obliquas excipit alnos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:8)
Densaturque globus, quantum pede prima relato Constrinxit gyros acies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:38)
nam quae dubias constringere mentes Caussa solet, dum quisque pavet, quibus ipse timori est, Seque putat solum regnorum iniusta gravari, Haud retinet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:10)
Et patitur tantos cantu deprensa labores, Donec suppositas propior despumet in herbas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:53)
Aeternis chalybum nodis, et carcere Ditis Constrictae plausere manus, camposque piorum Poscit turba nocens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:36)
Tamen omnia torpor Pectora constrinxit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:4)
Evolvam busto iam numen gentibus Isin, Et sacer in Magni cineres mactabitur Apis, Et tectum lino spargam per vulgus Osirin, Suppositisque deis uram caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:31)
Sic orbem torquente Noto Romana iuventus Procubuit, metuensque rapi, constrinxit amictus, Inseruitque manus terrae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION