라틴어 문장 검색

At in Galliis cum in meliore statu res essent, et Eusebium atque Hypatium fratres sublimarent vocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus, apud Parisios hibernans, sequestratis interim sollicitudinibus bellicis, haut minore cura provinciarum fortunis multa conducentia disponebat, diligenter observans nequem tributorum sarcina praegravaret, neve potentia praesumeret aliena, aut hi versarentur in medio, quorum patrimonia publicae clades augebant, vel iudicum quisquam ab aequitate deviaret impune.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 1:2)
Superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite consulenti, discrimen magnum portendi responsum est, coniectura videlicet tali, quod hae volucres post compositas sedes, opesque congestas, fumo pelluntur, et turbulento sonitu cymbalorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 1:3)
Rex enim Persidis, ferarum gentium quas placarat adiumentis accinctus, augendique regni cupiditate supra homines flagrans, arma viresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibus miscens, et superstitiones omnes consulens de futuris;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 1:2)
In rem itaque consulens suam, et accidentia longe ante prospiciens, anxietate bifaria stringebatur, viduitatem detestans et nuptias.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 3:1)
Statimque ne turbandae dispositioni consultae, tempus saltem breve concederetur, pro actuariis obsecravere Petulantes et Celtae, recturi quas placuisset provincias, mitterentur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 9:1)
Ira tamen tum sequestrata, caduceatoribus missis ex more, clausos blandius hortabatur, ut vitae speique consulturi, obsidium deditione solverent opportuna, reseratisque portis egressi, supplices victori gentium semet offerrent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 3:1)
Statim tamen et legatos absolvit, et Leonam quaestorem suum in Gallias cum litteris datis ad Iulianum pergere celeri statuit gradu, nihil aovatorum se asserens suscepisse, sed eum si saluti suae proximorumque consulit, tumenti flatu deposito, intra Caesaris se potestatem continere praecipiens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 4:1)
Nihil deinde amoto Lucilliano, differendum nec agendum segnius ratus, ut erat in rebus trepidis audax et confidentior, civitatem (ut praesumebat) dediticiam petens, citis passibus incedebat, eumque suburbanis propinquantem amplis nimiumque protentis, militaris et omnis generis turba, cum lumine multo et floribus, votisque faustis, Augustum appellans et dominum, duxit in regiam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 1:1)
His relatione Immonis consortiumque cognitis, Iulianus Constantinopoli etiam tum hibernans, sollerti remedio turbatis consuluit rebus, moxque Agilonem magistrum peditum ea tempestate probe cognitum miserat, ut viso honoratissimo viro, compertaque per eum morte Constanti, solveretur obsidium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 16:1)
Iulianus A. metu Constantii A. subsistit in Dacia, et clam haruspices et augures consulit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장1)
Quibus transgressis, mandatum est navigiorum magistris, ultro citroque discurrentium, nequis transfretare auderet Aegyptium, hocque observato cura perpensiore, evanuit pertinax calumniandi propositum, et omnes spe praesumpta frustrati, redierunt ad lares.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 6장 4:1)
Expeditionem Iulianus parat in Persas, et ad praenoscendum belli eventum oracula consulit, victimasque innumerabiles caedit, totus haruspicinae et auguriis addictus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장1)
Eisdem diebus nuntiatum est ei per litteras, Romae super hoc bello libros Sibyllae consultos, ut iusserat, imperatorem eo anno discedere a limitibus suis, aperto prohibuisse responso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 7:5)
Proinde cum primam consultae rationes copiam praebuissent, rumore praecurso, hostiles occupare properans terras, nondum adulto vere, missa per militares numeros expeditionali tessera cunctos transire iussit Euphraten.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 2:2)
Quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros, multa praesumentes et bona, aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile subituri, et coniectantes aequitati semper solere iungi victoriam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION