라틴어 문장 검색

tum Helvidius Priscus praetor, praeeunte Plautio Aeliano pontifice, lustrata suovetaurilibus area et super caespitem redditis extis, Iovem, Iunonem, Minervam praesidesque imperii deos precatus uti coepta prosperarent sedisque suas pietate hominum inchoatas divina ope attollerent, vittas, quis ligatus lapis innexique funes erant, contigit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장7)
Gnaeus Pompeius ita dictitabat, quod neque opera consummare, quae instituerat, neque populi expectationem, quam de aduentu suo fecerat, priuatis opibus explere posset, turbare omnia ac permiscere uoluisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 30장 2:3)
at in exercitu recensendo plerisque centurionum maturis iam et nonnullis ante paucissimos quam consummaturi essent dies, primos pilos ademit, causatus senium cuiusque et imbecillitatem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 44장 1:2)
"agitant eos Furiae cogitato modo, nedum consummato parricidio."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:33)
Spero equidem, de celesti previsione confidens quam nunquam falli vel prepediri posse non dubito et que humane civilitati de Principe singolari providit, quod exordia vestri regni felicia semper in melius prosperata procedent. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 66:2)
Itaque, formula consummata epistole, ad introductionem oblati operis aliquid sub lectoris officio compendiose aggrediar.
(단테 알리기에리, Epistolae 94:5)
"Consummatum est";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:10)
nam ubi consummatum est, nichil restat agendum. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:11)
Unde, cum Ecclesia non sit effectus nature, sed Dei dicentis "Super hanc petram hedificabo Ecclesiam meam", et alibi "Opus consummavi quod dedisti michi ut faciam", manifestum est quod ei natura legem non dedit. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:9)
"Cursum consummavi, fidem servavi."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:6)
Hoc enim Campanos, Apulos atque Lucanos et caput belli Tarentinos, id est totam Italiam, et cum iis omnibus Pyrrhum, clarissimum Graeciae regem, una veluti ruina pariter involvit, ut eodem tempore et Italiam consummaret et transmarinos triumphos auspicaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 1:2)
Sic demum ex consilio amicorum lectica delatus senatui retulit, et vix consummato sermone sine mora recuperata bona valitudine curia pedibus egressus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 4:2)
Certe si dicas consummatarum divitiarum vero:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:2)
Gratus illi sum, quia ipse me philosophum et consummatae virtutis virum fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:5)
Post Cilicasne vagos, et lassi Pontica regis Proelia, barbarico vix consummata veneno, Ultima Pompeio dabitur provincia Caesar, Quod non, victrices aquilas deponere iussus, Paruerim?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION