라틴어 문장 검색

Quod super est, vacuas auris animumque sagacem semotum a curis adhibe veram ad rationem, ne mea dona tibi studio disposta fideli, intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 2:1)
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti murmure compressit caelum, sed eo magis acrem inritat animi virtutem, effringere ut arta naturae primus portarum claustra cupiret.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 3:2)
iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens purpura Thessalico concharum tacta colore, aurea pavonum ridenti imbuta lepore saecla novo rerum superata colore iacerent et contemptus odor smyrnae mellisque sapores, et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis carmina consimili ratione oppressa silerent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:9)
tum quibus aetatis freta primitus insinuatur semen, ubi ipsa dies membris matura creavit, conveniunt simulacra foris e corpore quoque, nuntia praeclari voltus pulchrique coloris, qui ciet inritans loca turgida semine multo, ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:19)
inritata canum cum primum magna Molossum mollia ricta fremunt duros nudantia dentes, longe alio sonitu rabies [re]stricta minatur, et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:15)
inritata leae iaciebant corpora saltu undique et adversum venientibus ora patebant et nec opinantis a tergo deripiebant deplexaeque dabant in terram volnere victos, morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:3)
pellis item cecidit vestis contempta ferina;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 48:2)
Nunc tamen illa modis quibus inritata repente flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet, expediam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:1)
Illud tamen memorabile de Restione latore ipsius legis fertur, eum quoad vixit foris postea non recoenasse, ne testis fieret contemptae legis quam ipse bono publico pertulisset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 13:5)
Iapix ut contemptis ceteris artificiis inglorius, quemadmodum poeta ait, viveret, qualis causa proponitur?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 7:2)
Tum ille permotus mihi et irritatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 3:1)
Urere quam potuit contempto Mucius igne, Hanc spectare manum Porsena non potuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXI3)
Sic modo quae fuerat vita contempta manente, Funeribus facta est nunc pretiosa suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XV2)
posthabita non contempta, sed in secundis habita;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 161)
et bene Priamum non nisi in extremis armat periculis, ut magis inritet hostem in necem suam, qua possit captivitatem vitare, quam ut defendat aliquid.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5083)

SEARCH

MENU NAVIGATION