라틴어 문장 검색

Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, non celate (ut antea) turbidum saeviebat ingenium, a veri consideratione detortum, et nullo impositorum vel compositorum fidem sollemniter inquirente, nec discernente a societate insontes, velut exturbatum e iudiciis fas omne discessit et causarum legitima silente defensione, carnifex rapinarum sequester, et obductio capitum, et bonorum ubique multatio versabatur per orientales provincias;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 20:1)
Abusus enim multitudine hominum, quam tranquillis in rebus diutius rexit, ex agrestibus habitaculis urbes construxit, multis opibus firmas et viribus, quarum ad praesens pleraeque, licet Graecis nominibus appellentur, quae eisdem ad arbitrium imposita sunt conditoris, primigenia tamen nomina non amittunt, quae eis Assyria lingua institutores veteres indiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 6:1)
Hanc provinciae imposito nomine, rectoreque adtributo, obtemperare legibus nostris Traianus compulit imperator, incolarum tumore saepe contunso, cum glorioso Marte Mediam urgeret et Parthos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 13:3)
Ptolomaeo enim rege foederato nobis et socio, ob aerarii nostri angustias iusso sine culpa proscribi, ideoque hausto veneno, voluntaria morte deleto, et tributaria facta est, et velut hostiles eius exuviae classi impositae, in urbem advectae sunt per Catonem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 15:2)
et ingressus Constantinopolim, tamquam in rebus prosperis et securis, editis equestribus ludis, capiti Thoracis aurigae coronam imposuit, ut victoris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 12:2)
Ingressusque obscuro iam die, ablatis regiis indumentis, Caesarem tunica texit et paludamento communi, eum post haec nihil passurum, velut mandato principis iurandi crebritate confirmans, et Statim inquit exsurge, et inopinum carpento privato impositum, ad Histriam duxit, prope oppidum Polam, ubi quondam peremptum Constantini filium accipimus Crispum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 20:2)
Dixit moxque indutum avita purpura Iulianum, et Caesarem cum exercitus gaudio declaratum, his alloquitur contractiore vultu submaestum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 11:1)
Cum exercere proludia disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, vetus illud proverbium clitellae bovi sunt impositae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 10:1)
Quibus clara fide compertis, Caesar noctis prima quiete, navigiis modicis et velocibus octingentos imposuit milites, ut spatio stadiorum xx sursum versum decurso egressi, quicquid invenire potuerint, ferro violarent et flammis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 4:1)
Quibus ita provisis, digressoque vita principe memorato, urgens effectus intepuit, tandemque sero impositus navi, per maria fluentaque Tibridis, velut paventis, ne quod paene ignotus miserat Nilus, ipse parum sub emeatus sui discrimine moenibus alumnis inferret, defertur in vicum Alexandri, tertio lapide ab urbe seiunctum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 14:1)
Unde chamulcis impositus, tractusque lenius per Ostiensem portam piscinamque publicam, Circo illatus est Maximo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 14:2)
Sed ut est difficultatum paene omnium diligens ratio victrix, multa mente versans et varia, id tandem repperit solum, ut anni maturitate non exspectata, barbaris occurreret insperatus, firmatoque consilio, XX dierum frumentum, ex eo quod erat in sedibus consumendum, ad usus diuturnitatem excoctum, bucellatum (ut vulgo appellant,) umeris imposuit libentium militum, hocque subsidio fretus, secundis (ut ante,) auspiciis profectus est, intra mensem quintum vel sextum, duas expeditiones consummari posse urgentes et necessarias arbitratus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 2:1)
Cunctis igitur ex voto currentibus, studio pervigili properans, modis omnibus utilitatem fundare provinciarum, munimenta tria recta serie superciliis imposita fluminis Mosae, subversa dudum obstinatione barbarica, reparare pro tempore cogitabat, et ilico sunt instaurata, procinctu paulisper omisso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 1:1)
atque exulibus Sarmatis, in libertatem avitasque sedes restitutis, regem imposuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장3)
Quorum regalis Vitrodorus, Viduari filius regis, et Agilimundus subregulus, aliique optimates et iudices, variis populis praesidentes, viso exercitu in gremio regni solique genitalis, sub gressibus militum iacuere, et adepti veniam iussa fecerunt, sobolemque suam obsidatus pignore (ut obsecuturi condicionibus impositis) tradiderunt, eductisque mucronibus, quos pro numinibus colunt, iuravere se permansuros in fide.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION