라틴어 문장 검색

adeo ut relictis siue destructis fanis arisque, quas fecerant, aperirent ecclesias, ac nomen Christi, cui contradixerant, confiteri gauderent, magis cum fide resurrectionis in illo mori, quam in perfidiae sordibus inter idola uiuere cupientes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXX. 1:2)
sed, priusquam ordinari posset, morte inmatura praereptus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 2:9)
Sed ne hoc fieri posset, antistes crudeli morte praereptus est, et Uilfrid ad suae potius, hoc est Anglorum, gentis episcopatum reseruatus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:5)
in quam sententiam cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 103:1)
eius enim doni societatem sensuras aequaliter omnium domos, non avidas in direptiones manus otiosorum urbanorum praerepturas fortium bellatorum praemia esse, cum ita ferme eveniat ut segnior sit praedator, ut quisque laboris periculique praecipuam petere partem soleat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 230:1)
cum de postulatis Samnitium T. Aemilius praetor senatum consuluisset reddendumque iis foedus patres censuissent, praetor Samnitibus respondit nec quo minus perpetua cum eis amicitia esset per populum Romanum stetisse, nec contradici quin, quoniam ipsos belli culpa sua contracti taedium ceperit, amicitia de integro reconcilietur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 13:1)
Africam provinciam petenti contradicente Q. Fabio Maximo Sicilia data est, permissumque ut in Africam traiceret, si id e re publica esse censeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVIII Periocha14)
contradixerunt pars maior decem legatorum qui cum eo fuerant, et ante alios L. Furius Purpurio et L. Aemilius Paulus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 557:1)
Manlius, contradicentibus X legatis ex quorum consilio foedus cum Antiocho conscripserat, de Gallograecis acta pro se in senatu causa triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha13)
Macedonia in provinciae formam redacta Aemilius Paulus repugnantibus militibus ipsius propter minorem praedam et contradicente Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha7)
praeripias scortum amanti atque argentum obicias lenae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 27)
dehinc conicito ceterum, possisne necne clam me sutelis tuis praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 15)
huc mihi venisti sponsam praereptum meam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 116)
tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 957)
neque ego umquam alienum scortum subigito in convivio, neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum, neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 167)

SEARCH

MENU NAVIGATION