라틴어 문장 검색

Squama quoque aeris cum sandaraca contrita per fistulam recte instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 14:2)
Ad utrumque proficit album ueratrum cum aceto contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 15:3)
Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radiculae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:3)
deinde adhibendum aut Lycium ex uino dilutum, aut amurca aut omphacium aut mentae aut marrubii sucus aut atramentum sutorium, quod concandefactum, deinde contritum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 3:3)
aut interior scillae pars contrita, sic ut horum cuilibet mel adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 3:4)
eaque contrita aqua pluuia[ti]li coguntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 3:4)
sinapis P. #1108 VIII contrita linteolo inlinunt, inponuntque in umero partis eius, qua dens dolet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 4:3)
quae contrita galbano excipiuntur, idque circumdatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 5:7)
Haec initio leniter sale contrito perfricare oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 1:3)
quae per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto uino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:11)
eumque salem contritum inspergunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 2:4)
deinde ipse quoque medicamentis urendus, maximeque chalcitide cum melle aut aerugine cum cocto melle, aut ouillo stercore fricto et contrito cum eodem melle.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 16:4)
inponenda ex faba farina eo ex mulso cocta cum cumino contrito et ex melle cocto;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:3)
aut contritum cuminum cum cerato ex rosa facto;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:4)
aut lini semen frictum, contritum et in mulso coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION