라틴어 문장 검색

Iamque domum mirans genetricis et umida regna speluncisque lacus clausos lucosque sonantes ibat et ingenti motu stupefactus aquarum omnia sub magna labentia flumina terra spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus, et gemina auratus taurino cornua vultu Eridanus, quo non alius per pinguia culta in mare purpureum violentior effluit amnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:10)
neque tu hoc facis Argis nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:9)
Ii paulatim per conubia Gaetulos secum miscuere et, quia saepe temptantes agros alia, deinde alia loca petiuerant, semet ipsi Numidas appellauere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장7)
Eius civitatis lingua modo conuersa conubio Numidarum, legum cultusque pleraque Sidonica;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 78장8)
Consors pericli pariter ac regni mei, Aegisthe, gradere, gnata genetricem impie probris lacessit, occulit fratrem abditum.
(세네카, 아가멤논 18:1)
non est mihi cum externo conubium ;
(세네카, 행복론, Liber IV 168:6)
tuque ipsa planctus pone funereos, precor, o clara genetrix:
(세네카, Hercules Oetaeus 22:25)
quid tale genetrix ulla mortalis tulit?
(세네카, Hercules Oetaeus 27:12)
proinde planctus pone, quos nato paret genetrix inerti;
(세네카, Hercules Oetaeus 28:21)
culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens coniugia solvit quique genetricem abstrahit gnatis et arto pignore astrictam fidem dirimit:
(세네카, 메데아 3:19)
semper, genetrix, deflenda mihi, prima meorum causa malorum, tristes questus natae exaudi, si quis remanet sensus in umbris, utinam ante manu grandaeva sua mea rupisset stamina Clotho, tua quam maerens vulnera vidi oraque foedo sparsa cruore!
(세네카, 옥타비아 1:5)
genetrice caesa, per scelus rapto patre, orbata fratre, miseriis luctu obruta, maerore pressa, coniugi invisa ac meae subiecta famulae luce non grata fruor, trepidante semper corde non mortis metu, sed sceleris - absit crimen a fatis meis, mori iuvabit;
(세네카, 옥타비아 2:13)
intravit hostis, ei mihi, captam domum, dolis novercae principis factus gener idemque natus, iuvenis infandi ingeni, scelerum capacis, dira cui genetrix facem accendit et te iunxit invitam metu.
(세네카, 옥타비아 3:8)
Iam fiet, et genetrix simul.
(세네카, 옥타비아 3:31)
Gravi deorum nostra iam pridem domus urgetur ira, prima quam pressit Tenus furore miserae dura genetricis meae, quae nupta demens nupsit incesta face, oblita nostri, coniugis, legum immemor.
(세네카, 옥타비아 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION