라틴어 문장 검색

Melius arbitrata est aperte confiteri inbecillitatem suam et umbram quandam miserabilis subire coniugii quam sub gloria univirae exercere meretricium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:24)
sed, sicut inbecillitati stomachi veniam tribuo, sic perfectae mentis ardorem in caelum laudibus fero.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:12)
Tu vero, filia - iam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt - tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit venter angustus?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:1)
Namque post chaos, ubi primum coepit confusa deformitas in rerum formas et in elementa enitescere, terraque adhuc humida substantia in molli atque instabili sede nutaret, convalescente paulatim aetherio calore atque inde seminibus in eam igneis defluentibus haec sidera edita esse creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:2)
Munere dignus erat convaluisse meo.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CI4)
convaluit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVII2)
amissis armis vel aetatis inbecillitate, vel vulneris dolore incipientibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4747)
'caeco' ergo 'igni' possumus ut validiore accipere, cuius haec natura est, ut conpressus magis convalescat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 29)
vittas autem habet ramus olivae ideo, ut inertiam et inbecillitatem offerentis ostendat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1285)
vis vlla nec aetatis inbecillitas, nec severitas regia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1481)
et hoc est, quod paulo post dicturus est "quaesitaeque nocent artes". furiisque refecti quia languentia corpora in vires quodammodo excitat furor et facit ea in exitium convalescere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5112)
hoc autem dicit, convalescente morbo nec medicinam prodesse nec religionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5509)
post quod quia magis flamma convaluit, bonum omen ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3832)
saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis, quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 34:6)
quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae . quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 38:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION