라틴어 문장 검색

nec magis ullam portionem habent incommoda, cum in virtutem inciderunt, quam in mari nimbus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:4)
Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta convolvunt, sed ipsi ante volvuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt, quia nullum illis sui regimen est ideoque cum multis fuerunt malo, pestiferam illam vim, qua plerisque nocuerunt, ipsi quoque sentiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 67:1)
sua quisque mittit tela et infesti fretum emoliuntur, turbo convolvit mare:
(세네카, 아가멤논 10:25)
fit gravis nimbis Notus] imbre auget undas, Eurus orientem movet Nabataea quatiens regna et Eoos sinus.
(세네카, 아가멤논 10:28)
Haec ait et turpi convolvens stamina fuso abrupit stolidae regalia tempora vitae.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:18)
Memini aliquando cum recitaret historiam, magnam partem illum libri conuoluisse et dixisse:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 8:1)
Tunc quidquid inter caelum terrasque plenum formidinis interiacet perspicit et hoc toni- tribus, fulminibus, ventorum flatibus ac nimborum nivisque et grandinis iactu tumultuosum spatium.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 141:2)
At ego ex alto prospiciens video, quae tempestates aut immineant vobis paulo tardius rupturae nimbum suum, aut iam vicinae vos ac vestra rapturae propius accesserint.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 154:2)
annum fugacem tradit Astraeae leo, at ille, iactans fervidam collo iubam, austrum madentem siccat et nimbos rapit.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:41)
flevit Gracchos miseranda parens, perdidit ingens quos plebis amor nimbisque favor genere illustres, pietate fide lingua claros, pectore fortes, legibus acres.
(세네카, 옥타비아 13:31)
imbrifera qualis implicat varios sibi Iris colores, parte quae magna poli curvata picto nuntiat nimbos sinu (quis desit illi quive sit dubites color). caerulea fulvis mixta oberravit notis, sanguinea rursus;
(세네카, 오이디푸스 4:26)
convolve mundum, bella ventorum undique
(세네카, Thyestes 1102:1)
sed tu, flos sacerdotum gemma pontificum, scientia fortis fortior conscientia, minas undasque mundialium sperne nimborum, quia frequenter ipse docuisti, quod ad promissa convivia patriarcharum vel ad nectar caelestium poculorum per amaritudinum terrenarum calices perveniretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 2:2)
tibi Phoebus et Euhan et de Maenalia volucer Tegeaticus umbra serta ferunt, nec blandus Amor nec Gratia cessat amplexum niveos optatae coniugis artus floribus innumeris et olenti spargere nimbo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam9)
non tantis Hyas inserena nimbis terras obruit aut soluta Plias, qualis per cuneos hiems Latinos plebem grandine contudit serena.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres8)

SEARCH

MENU NAVIGATION