라틴어 문장 검색

auro plurima fluxit copiosior fuit in rem pretiosiorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1661)
"Has fabulas et errores et ab inperitis parentibus discimus, et quod est gravius, ipsis studiis et disciplinis elaboramus, carminibus praecipue poetarum, qui plurimum quantum veritati ipsi sua auctoritate nocuerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:1)
Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:1)
Nempe igitur hinc tum, Pomponi, ductus est sermo, quod erat a me mentio facta causam Deiotari fidelissimi atque optimi regis ornatissime et copiosissime a Bruto me audisse defensam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 4:4)
testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis] elaborata dicendi vis atque copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 1:1)
paulo etiam copiosius nec multo minus prudenter M'. Manilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:5)
sic in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 1:2)
Eius conlega P. Magius in dicendo paulo tamen copiosior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 3:4)
Haec cum graviter tum ab exemplis copiose, tum varie, tum etiam ridicule et facete explicans eam admirationem adsensionemque commovit, dixisse ut contra nemo videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:4)
Sed ei tamen unum illud habebant dicendi opus elaboratum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 1:4)
ac si, ut cogitata praeclare eloqui possent, non nulli studio et usu elaboraverunt, cuius te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existimare debemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장10)
erat in verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 88장 3:1)
Deinceps inde multae, quas nos diligenter elaboratas et tamquam elucubratas adferebamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 4:5)
Tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis et dubites de possessione detrahere, adquirere ad fidem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 18:3)
sed neque tam docti tum erant, ad quorum iudicium elaboraret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa appareat, doctrina mediocris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION