라틴어 문장 검색

praeterea cui non animus formidine divum contrahitur, cui non correpunt membra pavore, fulminis horribili cum plaga torrida tellus contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:6)
ne quiquam, quoniam violento turbine saepe correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:9)
textile post ferrumst, quia ferro tela paratur, nec ratione alia possunt tam levia gigni insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 45:2)
quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi terrifico quatiunt sonitu caelestia templa et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas, cur quibus incautum scelus aversabile cumquest non faciunt icti flammas ut fulguris halent pectore perfixo, documen mortalibus acre, et potius nulla sibi turpi conscius in re volvitur in flammis innoxius inque peditur turbine caelesti subito correptus et igni?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:2)
quo simul ac primum pennis delata sit ales, impediatur ibi caeco correpta veneno, ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 26:3)
cumque ex alia parte accerimo praelio certaretur, subito fama pertulit fusos a Tatio nostros.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 17:5)
Loci huius, cuius supra meminimus, fulgore correptus, Ἦ, καὶ κυανέῆσιν ἐπ’ ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων· ἀμβρόσιαι δ’ ἄρα χαῖται ἐπεῤῥώσαντο ἄνακτος, κρατὸς ἀπ’ ἀθανάτοιο· μέγαν δ’ ἐλέλιζεν Ὄλυμπον.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 37:2)
Talia secla suis dixerunt currite fusis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 41:1)
Currite ducenti subtegmine, currite fusi
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 41:3)
hic robora busti Exstruit ipse sui, necdum omni sanguine fuso Desilit in flammas, et, dum licet, occupat ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:67)
Caesar, in arma furens, nulla, nisi sanguine fuso, Gaudet habere vias, quod non terat hoste vacantes Hesperiae fines, vacuosque irrumpat in agros, Atque ipsum non perdat iter, consertaque bellis Bella gerat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:1)
Iamque omni fusis nudato milite telis, Invenit arma furor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:24)
Sic Venetus stagnante Pado, fusoque Britannus Navigat Oceano:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:6)
Non sentiet ictus, Incumbet gladiis, gaudebit sanguine fuso.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:15)
Ac, si quis metuens medium correpsit in agmen, Vix impune suos inter convertitur enses:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION