라틴어 문장 검색

nam ignes terra editi villas arva vicos passim corripiebant ferebanturque in ipsa conditae nuper coloniae moenia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장6)
initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장2)
non vox adversum ea Faenio, non silentium, sed verba sua praepediens et pavoris manifestus, ceterisque ac maxime Cervario Proculo equite Romano ad convincendum eum conisis, iussu imperatoris a Cassio milite, qui ob insigne corporis robur adstabat, corripitur vinciturque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 66장3)
constitit plerosque equitum, dum per angustias aditus et ingruentem multitudinem enituntur, obtritos, et alios, dum diem noctemque sedilibus continuant, morbo exitiabili correptos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 5장2)
illic indignissimum casum sapienter tolerans a centurione ad caedem misso corripitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장5)
quod velut telum corripuere accusatores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 27장6)
si forte prolapsus est, attolli et insurgere haud licitum:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 3:3)
Britannorum acies in speciem simul ac terrorem editioribus locis constiterat ita, ut primum agmen in aequo, ceteri per adclive iugum conexi velut insurgerent;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 3:1)
Id vero aegre tolerante milite prope seditionem ventum, cum progressi equites sub ipsa moenia vagos e Cremonensibus corripiunt, quorum indicio noscitur sex Vitellianas legiones omnemque exercitum, qui Hostiliae egerat, eo ipso die triginta milia passuum emensum, comperta suorum clade in proelium accingi ac iam adfore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장1)
eques evasit cum signis captivisque, quos prima acie corripuerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 33장13)
cogitabat enim, quod fere omnes in magnis imperiis concupiscunt, omnium partes corripere atque complecti.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:2)
et uniuersi quasi de ipso dictum exultantes comprobassent, et statim manu uultuque indecoras adulationes repressit et insequenti die grauissimo corripuit edicto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 1:4)
promiscuis salutationibus admittebat et plebem, tanta comitate adeuntium desideria excipiens, ut quendam ioco corripuerit, quod sic sibi libellum porrigere dubitaret, 'quasi elephanto stipem'.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 2:3)
corripuit consulares exercitibus praepositos, quod non de rebus gestis senatui scriberent quodque de tribuendis quibusdam militaribus donis ad se referrent, quasi non omnium tribuendorum ipsi ius haberent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 32장 1:1)
ludorum ac munerum impensas corripuit mercedibus scaenicorum recisis paribusque gladiatorum ad certum numerum redactis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 34장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION