라틴어 문장 검색

Aspice culinas nostras et concursantis inter tot ignes cocos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 26:3)
conatur et corruit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 4:4)
hic benignissimus, qui, te cum viderit concursantem et sollicitum atque anxium, dicat :
(세네카, 행복론, Liber VII 77:3)
Necesse est itaque magis corruamus :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 47:7)
Quanto nunc erat satius amicos parare, inimicos mitigare, rem publicam administrare, transferre in res domesticas operam, quam circumspicere, quid alicui facere possis mali, quod aut dignitati eius aut patrimonio aut corpori vulnus infligas, cum id tibi contingere sine certamine ac periculo non possit, etiam si cum inferiore concurses !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 170:1)
tenui ferro commissura cervicis abrumpitur, et cum articulus ille qui caput collumque committit incisus est, tanta illa moles corruit.
(세네카, De Providentia, book 1 73:4)
non Antigonae tumulo Boeotius Haemon corruit ipse suo saucius ense latus, et sua cum miserae permiscuit ossa puellae, qua sine Thebanam noluit ire domum?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 821)
atque ibi rara feres inculto tura sacello, haedus ubi agrestis corruet ante focos;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 197)
"Iuppiter, haec hodie tibi uictima corruet Acron."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 108)
uouerat, et spolium corruit ille Ioui.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 109)
Nam egressi contra gentem Geuissorum in proelium, omnes pariter cum sua militia corruerunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 2:8)
Hic cum quadam die lenas siue saga, quibus in hospitale utebatur, in mari lauasset, rediens domum, repentina medio itinere molestia tactus est, ita ut corruens in terram, et aliquandiu pronus iacens, uix tandem resurgeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].3)
consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis exspirantes corruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 257:1)
Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo quadrato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 281:1)
quibus extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 70:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION