라틴어 문장 검색

Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 4:2)
Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamomum, casia, murra, balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uua taminia quam *σ*τ*α*φ*ι*δ*α *α*γ*ρ*ι*α*ν Graeci nominant, habrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi semen:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 7:3)
Primo tamen quae leuissima ex his sunt id est rosae folia uel nardi spica temptanda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:1)
unguere rosa et aceto, uel potius his tinctam lanam sucidam imponere aliaue refrigerantia cataplasmata.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 6:4)
Vbi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fouendus inponendusque puluis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 1:7)
Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fouendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:2)
Quin etiam extrinsecus radicem contritam uel corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 4:8)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu siluestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones diuisa:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 17장 2:1)
- Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum uel hysopum uel piperis acetabulum uel scamoniae paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 1:3)
butyrum cum rosa;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 2:3)
emplastrum id, quod *τ*ε*τ*ρ*α*φ*α*ρ*μ*α*κ*ο*ν Graeci uocant, rosa liquatum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 2:5)
hisque adicienda sunt Cotonea, et cum ipsis corticibus suis Punica, sorba, et, quibus magis utimur, [et] torminalia, sic ut haec tertiam ollae partem teneant;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 6:1)
Contunditurque cum corticibus seminibusque suis Punicum malum uinoque tali miscetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 9:4)
Si durities manet, mollire commode uidetur solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla ceruina cum irino, aut sebum taurinum uel caprinum cum rosa mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 3:4)
Si uero uulua exulcerata est, ceratum ex rosa fiet, ei recens suilla adeps et ex ouis album misceatur, idque adponatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION