라틴어 문장 검색

utque piger pandi tergo residebat aselli, applicat hunc ulmo corticibusque cavis, constitit ipse super ramoso stipite nixus atque avide trunco condita mella petit, milia crabronum coeunt et vertice nudo spicula defigunt oraque sima notant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권491)
nec Veneri tempus quam ver erat aptius ullum i vere nitent terrae, vere remissus ager, nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt, nunc tumido gemmas cortice palmes agit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권86)
haec implet lento calathos e vimine nexos, haec gremium, laxos degravat illa sinus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권299)
"solvit ieiunia granis, Punica quae lento cortice poma tegunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권424)
"ubera plena premam, referat mihi caseus aera, dentque viam liquido vimina rara sero."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권517)
quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres, et paries lento vimine textus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권166)
Tum primum subiere domus (domus antra fuerunt et densi frutices et vinctae cortice virgae). Semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:4)
Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus conplexusque suis ramos, ut membra, lacertis oscula dat ligno:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 54:4)
Dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex, perque gradus uterum pectusque umerosque manusque ambit et exstabant tantum ora vocantia matrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:7)
iamque vale" - cortex in verba novissima venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:14)
Nam tempore quodam Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam, clauserat Actaeo texta de vimine cista virginibusque tribus gemino de Cecrope natis et legem dederat, sua ne secreta viderent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:8)
Silva vetus stabat, nulla violata securi, et specus in medio, virgis ac vimine densus, efficiens humilem lapidum compagibus arcum, uberibus fecundus aquis, ubi conditus antro Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:1)
nam mixta duorum corpora iunguntur, faciesque inducitur illis una, velut, siquis conducat cortice ramos, crescendo iungi pariterque adolescere cernit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 34:2)
Nunc quoque curaliis eadem natura remansit, duritiam tacto capiant ut ab aere, quodque vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 73:7)
Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo solverat et, cultis dum simplex errat in hortis, Poeniceum curva decerpserat arbore pomum sumptaque pallenti septem de cortice grana presserat ore suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION