라틴어 문장 검색

tum flumina mento praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:9)
ipse aeger anhelans colla fovet, fusus propexam in pectore barbam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 34:4)
olli ingens barba reluxit nidoremque ambusta dedit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:8)
quae sera, tamen respexit inertem, candidior postquam tondenti barba cadebat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS22)
O digno coniuncta viro, dum despicis omnes, dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae, hirsutumque supercilium promissaque barba, nec curare deum credis mortalia quemquam!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS21)
Huc, pater o Lenaee - tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris - huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto tingue novo mecum direptis crura cothurnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:2)
Nec minus interea barbas incanaque menta Cinyphii tondent hirci saetasque comantis usum in castrorum et miseris velamina nautis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:5)
aeraque dissiliunt vulgo vestesque rigescunt indutae caeduntque securibus umida vina et totae solidam in glaciem vertere lacunae stiriaque impexis induruit horrida barbis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:7)
mox ubi publicas res ordinaris, grande munus Cecropio repetes cothurno, insigne maestis praesidium reis et consulenti, Pollio, curiae, cui laurus aeternos honores Delmatico peperit triumpho.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 13)
hunc socci cepere pedem grandesque cothurni, alternis aptum sermonibus et popularis vincentem strepitus et natum rebus agendis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:5)
post hunc personae pallaeque repertor honestae Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis et docuit magnumque loqui nitique cothurno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:2)
ingenium misera quia fortunatius arte credit et excludit sanos Helicone poetas Democritus, bona pars non unguis ponere curat, non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:9)
' vellunt tibi barbam lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces, urgeris turba circum te stante miserque rumperis et latras, magnorum maxime regum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:26)
nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:19)
singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum utque lupi barbam variae cum dente colubrae abdiderint furtim terris et imagine cerea largior arserit ignis et ut non testis inultus horruerim voces Furiarum et facta duarum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.19)

SEARCH

MENU NAVIGATION