라틴어 문장 검색

Cumque et illam et te ad beati Pauli basilicam barbari deduxissent, ut vel salutem vobis ostenderet vel sepulchrum, in tantam laetitiam dicitur erupisse, ut gratias ageret Deo, quod te sibi integram reservasset, quod pauperem illam non fecisset captivitas, sed invenisset, quod egeret cotidiano cibo, quod saturata Christo non sentiret esuriem, quod et voce et opere loqueretur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 13:7)
Pervicacissimi tamen Latinorum Aequi et Volsci fuere et cotidiani, ut sic dixerim, hostes.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 11:1)
Denique utrique cotidiani et quasi domestici hostes tirocinia militum inbuebant, nec aliter utraque gente quam quasi cote quadam populus Romanus ferrum suae virtutis acuebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LIGURICUM 3:1)
Unde Cleanthes ita cognominatum scribit ἀπὸ τοῦ διανύσαι, quia cotidiano impetu ab oriente ad occasum diem noctemque faciendo caeli conficit cursum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 14:1)
θεοὶ δ’ ἅμα πάντες ἕποντο, sidera intelleguntur, quae cum eo ad occasus ortusque cotidiano impetu caeli feruntur eodemque aluntur humore.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 3:2)
Exceptus est a quodam coena satis parca et quasi cotidiana.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 13:1)
De dis quoque Romanorum propriis, id est Penatibus, aspersa est huic operi non incuriosa subtilitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 6:1)
Altera die Cleopatra pertemptans Antonium pollucibilem sane coenam paravit, sed quam non miraretur Antonius, quippe qui omnia quae adponebantur ex cotidianis opibus agnosceret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 16:2)
Cotidianam refice nauseam nummis:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXVII5)
Levis dropace tu cotidiano, Hirsutis ego cruribus genisque;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXV4)
Quo tu, quo, liber otiose, tendis Cultus Sidone non cotidiana?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, I1)
illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum inge- nium, bibliothecas, theatra, convictus, in quibus studere se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa, quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr7)
mediis tectis iuxta cottidianam consuetudinem ait 'mediis', ut si dicamus 'in media domo sua sedens turbatus'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6376)
medio apparet fluctu iuxta morem cotidianum dixit 'medio', ut si dicamus 'in medio mari naufragium fecit', cum interdum non longe a litore contingit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2701)
sane totus in consiliis et subtilitatibus est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION