라틴어 문장 검색

Quantoque eius amplius processerat temporis, tanto erant alacriores ad custodias, qui classibus praeerant, maioremque fiduciam prohibendi habebant, et crebris Pompei litteris castigabantur, quoniam primo venientem Caesarem non prohibuissent, ut reliquos eius exercitus impedirent, duriusque cotidie tempus ad transportandum lenioribus ventis exspectabant.
(카이사르, 내란기, 3권 25:3)
cotidie enim magnus undique navium numerus conveniebat, quae commeatum supportarent, neque ullus flare ventus poterat, quin aliqua ex parte secundum cursum haberent.
(카이사르, 내란기, 3권 47:5)
quibus cotidie melius succedere tempus maioremque spem maturitate frumentorum proponi videbant.
(카이사르, 내란기, 3권 49:9)
Nam ante id tempus nemo aut miles aut eques a Caesare ad Pompeium transierat, cum paene cotidie a Pompeio ad Caesarem perfugerent, vulgo vero universi in Epiro atque Aetolia conscripti milites earumque regionum omnium, quae a Caesare tenebantur.
(카이사르, 내란기, 3권 61:2)
Caesar omnibus rebus relictis persequendum sibi Pompeium existimavit, quascumque in partes se ex fuga recepisset, ne rursus copias comparare alias et bellum renovare posset, et quantumcumque itineris equitatu efficere poterat, cotidie progrediebatur legionemque unam minoribus itineribus subsequi iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 102:1)
Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti, flagitare.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 16장1)
Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit, equestri proelio cotidie contendit. Genus hoc erat pugnae, quo se Germani exercuerant:
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 48장4)
cotidie tamen equestribus proeliis quid hostis virtute posset et quid nostri auderent periclitabatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 8장2)
Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris sese tenebat, cum Viridovix contra eum duorum milium spatio consedisset cotidieque productis copiis pugnandi potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in contemptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum militum vocibus non nihil carperetur;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 17장5)
Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. Nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et, quae gravissime adflictae erant naves, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui ex continenti comportari iubebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 31장2)
Interim prope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eius vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias colloquendi aut territandi causa: equites plerumque omnes tela intra vallum coniciebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 57장3)
Augebatur auxiliorum cotidie spes. Loquitur in concilio palam, quoniam Germani appropinquare dicantur, sese suas exercitusque fortunas in dubium non devocaturum et postero die prima luce castra moturum. Celeriter haec ad hostes deferuntur,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 7장6)
Pabulum secari non posse; necessario dispersos hostes ex aedificiis petere: hos omnes cotidie ab equitibus deleri posse.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 14장4)
horribilem speciem praebebat; principesque earum civitatium, quos sibi ad consilium capiendum delegerat, prima luce cotidie ad se convenire iubebat, seu quid communicandum, seu quid administrandum videretur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 36장3)
Admiratus quaerit ex perfugis causam, quorum magnus ad eum cotidie numerus confluebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 44장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION