라틴어 문장 검색

Qui enim alicuius probitatis feminae maxime nobilioris ordinis exposcit amorem, multa ipsum debet attollere fama, et eum oportet omni curialitate muniri;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 7:4)
Ordinem videris et cursum turbare naturae, quod primo petis amari, et ipse postmodum probas te modis omnibus indignum amari, quum velut indoctus in amoris petis disciplina doceri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 9:2)
Qui vult ergo dignus haberi in amoris exercitu militare, nulla ipsum convenit avaritia detineri, sed nimia largitate pollere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:1)
In amoris namque gubernatione prudentia grandis exigitur, et omnium in ea requiritur industria artium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:15)
Item neminem debet veloci et repenti promissione ditare, quia reddere tardus erit hilaris [enim] promissor, et audax ad promissa parum credulitatis habet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:24)
His tibi breviter et in summa notatis, si attentis ea tuis auribus percepisti et factis exercere curaveris, dignus invenieris in amoris curia perstare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:35)
Dignitati vestrae omnimodas cogor reddere grates, quod tam diligenter et tam prudenter mihi voluistis amoris articulos explicare eiusque propinare notitiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 11:2)
Spes enim desiderati amoris benefaciendi semper mihi propositum conservabit, nec mihi obstare potest, quod de turbato ordine est dictum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 11:4)
Nam quum omnibus quae fiunt in saeculo bonis amor praestet initium, merito in primis tanquam omnium bonorum radix et causa principalis est postulandus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 11:5)
Indecens esset et inurbanum spem alicui amoris sub hoc modo largiri;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 12:2)
Si nobilis sibi velit plebeiae amorem eligere, tali eam debet sermone allicere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 1:1)
Nuntius sum quidem vobis ab amoris aula transmissus, qui vestrae prudentiae cuiusdam dubitationis mandat dissolvere nodum, cuius scilicet sit mulieris magis laudanda probitas, utrum nobilis sanguine an illius quae cognoscitur generis nobilitate destitui?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 2:1)
quia tamen mihi non licet delegationem recusare amoris, quid super isto sentiam articulo mea curabo definitione monstrare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 3:3)
Tuam valde iustam sententiam reputo atque rectam satis opinor, et ideo necessario me fateri oportet potius esse quaerendem amorem probitatis multae plebeiae quam nobilis nimia probitate decorae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 6:2)
Non videtur multum tuae nobilitati congruere ad plebeiae mulieris ordinem declinare vel ex plebeia amorem appetere, nec videris ex meritis nobilitatis nomen adeptus, quum a nulla tui ordinis femina amari merearis;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION