라틴어 문장 검색

abest ergo a sapiente aegritudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 21:8)
itaque praeclare nostri, ut alia multa, molestiam sollicitudinem angorem propter similitudinem corporum aegrorum aegritudinem nominaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:8)
aegris enim corporibus simillima animi est aegritudo, at non similis aegrotationis est libido, non inmoderata laetitia, quae est voluptas animi elata et gestiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:4)
doloris huius igitur origo nobis explicanda est, id est causa efficiens aegritudinem in animo tamquam aegrotationem in corpore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:6)
nam ut medici causa morbi inventa curationem esse inventam putant, sic nos causa aegritudinis reperta medendi facultatem reperiemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 23:7)
Est igitur causa omnis in opinione, nec vero aegritudinis solum, sed etiam reliquarum omnium perturbationum, quae sunt genere quattuor, partibus plures.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 24:1)
quarum altera, voluptas gestiens, id est praeter modum elata laetitia, opinione praesentis magni alicuius boni, altera, cupiditas, quae recte vel libido dici potest, quae est inmoderata adpetitio opinati magni boni rationi non obtemperans, - ergo haec duo genera, voluptas gestiens et libido, bonorum opinione turbantur, ut duo reliqua, metus et aegritudo, malorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 24:4)
nam et metus opinio magni mali inpendentis et aegritudo est opinio magni mali praesentis, et quidem recens opinio talis mali, ut in eo rectum videatur esse angi, id autem est, ut is qui doleat oportere opinetur se dolere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:1)
nunc aegritudinem, si possumus, depellamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:4)
non inerant in is quae tibi casus invexerat, et quidem inveterato malo, cum tumor animi resedisset - est autem aegritudo, ut docebo, in opinione mali recentis - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:11)
is cum restitui in regnum nec Veientium nec Latinorum armis potuisset, Cumas contulisse se dicitur inque ea urbe senio et aegritudine esse confectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:4)
Hoc tu igitur censes sapienti accidere posse, ut aegritudine opprimatur, id est miseria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:5)
nam cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est aegritudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:6)
habet ardorem libido, levitatem laetitia gestiens, humilitatem metus, sed aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum adflictationem foeditatem, lacerat exest animum planeque conficit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 27:7)
Atque hoc quidem perspicuum est, tum aegritudinem existere, cum quid ita visum sit, ut magnum quoddam malum adesse et urgere videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION