라틴어 문장 검색

Nullae aliae Romanae urbi fabulam praebuerunt, nisi Paula et Melanium, quae contemptis facultatibus pignori-busque desertis crucem domini quasi quoddam pietatis levavere vexillum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:3)
Quotam partem angustiarum perpessus sum, qui cruci milite?
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:21)
Si autem ego pars domini sum et funiculus hereditatis eius, nec accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis et altari serviens altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum his contentus ero et nudam crucem nudus sequar.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:10)
- nunc vero, cum paupertatem domus suae pauper dominus dedicarit, cogitemus crucem et divitias lutum putabimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:8)
Turpe est ante fores sacerdotis domini crucifixi et pauperis et qui cibo quoque vescebatur alieno lictores consulum et milites excubare iudicemque provinciae melius apud te prandere quam in palatio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:1)
Taceo de Hebraeis, Graecis et Latinis, quas nationes fidei suae in crucis titulo dominus dedicavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:11)
Bessorum feritas et pellitorum turba populorum, qui mortuorum quondam inferiis homines immolabant, stridorem suum in dulce crucis fregerunt melos et totius mundi una vox Christus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:13)
Latro de cruce transiit ad paradisum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:4)
vexilla militum crucis insignia sunt, regum purpuras et ardentes diadema-tum gemmas patibuli salutaris pictura condecorat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:9)
Latro credidit in cruce et statim meretur audire:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:6)
secuti dominum protinus omnia reliquerunt portantes cotidie crucem suam et ne virgam quidem in manu habentes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:6)
Conferamus septem annos septem mensibus, sperare Christum et tenere, natum confiteri et in crucifixum credere, parvulum non negare et virum gaudere regnantem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:11)
Unde et Iesus Iohannem evangelistam amabat plurimum, qui propter generis nobilitatem erat notus pontifici et Iudaeorum insidias non timebat, in tantum, ut Petrum introduceret in atrium et staret solus apostolorum ante crucem matremque salvatoris in sua reciperet, ut hereditatem virginis domini virginem matrem filius virgo susciperet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 5:8)
"Nisi quis tulerit crucem suam cotidie et secutus fuerit me, non potest meus esse discipulus,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 6:5)
"Pone crucem servo."
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI108)

SEARCH

MENU NAVIGATION