라틴어 문장 검색

regina non solum de penetralibus reverentiae matronalis educitur, sed et per urbem mediam cogitur facere discursus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:4)
Ad illa venio quae de Graecarum litterarum penetralibus eruta nullis cognita sunt nisi qui Graecam doctrinam diligenter hauserunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 1:3)
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 31:1)
Interea Oceani linquens Aurora cubile
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 31:3)
Verumne ita sentis, Vetti, ut philosophia conviviis intersit, et non tamquam censoria quaedam et plus nimio verecunda materfamilias penetralibus suis contineatur, nec misceat se Libero, cui etiam tumultus familiares sunt, cum ipsa huius sit verecundiae ut strepitum non modo verborum sed ne cogitationum quidem in sacrarium suae quietis admittat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 2:2)
silvisque feras sub nocte relictis Audaces media posuisse cubilia Roma.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:21)
Te quoque neglectum violatae, Scaevola, dextrae Ante ipsum penetrale deae semperque calentes Mactavere focos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:44)
iunctoque cubili Extrahit insomnes bellorum fabula noctes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:53)
nec creditur ulli Silva cani, nisi qui presso vestigia rostro Colligit, et praeda nescit latrare reperta, Contentus tremulo monstrasse cubilia loro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:18)
Ad somnos non terga ferae praebere cubile Adsuerunt, non silva torum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:11)
finemque expromere rerum Sollicitat superos, multosque obducta per annos Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:44)
Illa, pavens adyti penetrale remoti Fatidicum, prima templorum in parte resistit, Atque, deum simulans, sub pectore ficta quieto Verba refert, nullo confusae murmure vocis Instinctam sacro mentem testata furore, Haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat, Quam tripodas, Phoebique fidem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:36)
Infandum tetigit cum sidera murmur, Tunc, Babylon Persea licet secretaque Memphis Omne vetustorum solvat penetrale Magorum, Abducit superos alienis Thessalis aris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:13)
vacuumque cubile Regibus infandus miles premit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:21)
Nam neque congestae struxere cubilia frondes Nec culmis crevere tori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION