라틴어 문장 검색

fines earum desolastis et fecistis plagam magnam in terra et dominati estis per loca multa in regno meo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장29)
Nunc ergo tradite civitates, quas occupastis, et tributa locorum, in quibus dominati estis extra fines Iudaeae;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장30)
Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in cavo putei situm habentis siccum, in quo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장19)
scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:2)
Nam nisi cultor agri humum foderet, nisi eo loci pecuniam suam depositor obruisset, aurum non esset inuentum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:15)
omnis enim multitudo oppidanorum armis proiectis munitionibusque suis relictis, veste ea sumpta qua supplices dominantis deprecari consuerunt, sacrisque omnibus prolatis quorum religione precari offensos iratosque animos regum erant soliti, advenienti Caesari occurrerunt seque ei dediderunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 32:4)
Sibi praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano pati quam ab his per cruciatum interfici inter quos dominari consuessent.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 31장6)
pulsis dominentur aristis dipsades et sitiens attollat glaeba cerastas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:93)
namque ubi mille vias longinqua retorserit aestas, tot ruerint hiemes, totidem ver cursibus actum, quas tulit autumnus, dederit cultoribus umbras:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix10)
defectis solitum referens cultoribus aequor effluit Aegaeo stagnantior, acrior alto Ionio seseque patentibus explicat arvis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus15)
dominatur uterque montibus;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De apro et leone3)
iam per noctivagos dominetur Olybrius axes pro Polluce rubens, pro Castore flamma Probini.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:120)
tu licet extremos late dominere per Indos, te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorent:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:141)
non dominantur opes nec corrumpentia sensus dona valent:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:74)
teritur nullo cultore cacumen.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:76)

SEARCH

MENU NAVIGATION