라틴어 문장 검색

sane sciendum hoc loco errasse Donatum, qui dicit 'Edonii' legendum, ut 'do' brevis sit, secundum Lucanum, qui dicit Edonis Ogygio decurrit plena Lyaeo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3653)
'fibris' autem abusive ait, quod radices intiborum hac atque illac decurrant, ut fibrae per iecur, id est venae quaedam et nervi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1204)
'inceptumque una decurre labo- rem', id est adesto et simul scribamus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 417)
Cogitanti mihi et cum animo meo Octavi boni et fidelissimi contubernalis memoriam recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo mihi viderer in praeterita redire, non ea quae iam transacta et decursa sunt, recordatione revocare:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 1:1)
Tum ego Cum Zenone inquam ut accepimus Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi ut quidem mihi videtur, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et [vel ut] iam ante Socratem Democritum Anaxagoram Empedoclem omnes paene veteres, qui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse dixerunt, angustos sensus imbecillos animos brevia curricula vitae et ut Democritus in profundo veritatem esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri, nihil veritati relinqui, deinceps omnia tenebris circumfusa esse dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 56:1)
deflexit iam aliquantulum de spatio curriculoque consuetudo maiorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 52:4)
Nam mihi, Brute, in te intuenti crebro in merrtem venit vereri, ecquodnam curriculum aliquando sit habitura tua et natura admirabilis et exquisita doctrina et singularis industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 1:1)
Nec enim in quadrigis eum secundum numeraverim aut tertium, qui vix e carceribus exierit, cum palmam iam primus acceperit, nec in oratoribus, qui tantum absit a primo, vix ut in eodem curriculo esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:3)
Tuum enim forum, tuum erat illud curriculum, tu illuc veneras unus, qui non linguam modo acuisses exercitatione dicendi sed et ipsam eloquentiam locupletavisses graviorum artium instrumento et isdem artibus decus omne virtutis cum summa eloquentiae laude iunxisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 1:4)
post Lepus subsequitur curriculum numquam defesso corpore sedans at Canis ad caudam serpens prolabitur Argo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:2)
ac tamen ista, quae abs te breviter de arte decursa sunt, audire cupimus, quamquam sunt nobis quoque non inaudita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 148:2)
qui cum iam senex esset athletasque se exercentis in curriculo videret, aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse, at hi quidem mortui iam sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:4)
hae sunt exercitationes ingeni, haec curricula mentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:9)
et si quis deus mihi largiatur ut ex hac aetate repuerascam et in cunis vagiam, valde recusem, nec vero velim quasi decurso spatio ad carceres a calce revocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 106:3)
σοφιστεύω enim simul ut rus decurro atque in decursu θέσεισ meas commentari non desino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION