라틴어 문장 검색

Servitia ecce in frontibus cernitis et vultus ingenuos voluntaria poenarum lege proscriptos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:8)
dandum enim precibus uxoris, dandum filiae lacrimis, dandum etiam nobis amicis, ne spes nostras, si modo non essent inanes, voluntaria morte desereret.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 9:1)
Erat ergo perquam onerosum accusare damnatum, quem ut premebat atrocitas criminis, ita quasi peractae damnationis miseratio tuebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 13:1)
Veniebat in mentem priores nostros etiam singulorum hospitum iniurias voluntariis accusationibus exsecutos, quo deformius arbitrabar publici hospitii iura neglegere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 5:2)
Ille accusationem vel fortuita vel voluntaria morte praevertit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 4:2)
ut enim credibile videbatur voluisse exire de vita, Cum defendi non posset, ita mirum pudorem damnationis morte fugisse, quem non puduisset damnanda committere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 4:4)
Refert autem, voluntarii se obtulerint an lecti sint vel etiam vicarii dati.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 30 1:1)
Tertium illud genus est [studiorum] voluntarium, quod agendis gratiis, accommodandis sermonibus ad eas rationes, propter quas quisque studiosus tui esse videbitur, significanda erga illos pari voluntate, adducenda amicitia in spem familiaritatis et consuetudinis confirmari oportebit.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 15:1)
in ea quos voluntarios habebis, curato ut intellegant te sibi in perpetuum summo beneflcio obligari;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 4:2)
et quoniam duo genera sunt testium, aut voluntariorum aut eorum, quibus in iudiciis publicis lege denuntiari solet, quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus tantum concessum est, separemus officium dantis testes et refellentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 40:1)
qui voluntarium producit, scire quid is dicturus sit potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 41:1)
quaedam tamen, quae illic ostendere sat est, peroratione implenda sunt magis, si contra impotentem, invisum, perniciosum suscepta causa est, si iudicibus ipsis aut gloriae damnatio rei aut deformitati futura absolutio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 30:2)
tu vero causa damnationis fuisti, multos offenderas, inimicitias domui contraxeras.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 59:4)
equidem rideo, quod illi sic timent tanquam ipsi morituri et in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa voluntariam mortem, causarum quoque, quas habet factus ex viro forti desertor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 132:1)
duplex est tamen miseratio, altera cum invidia, qualis modo dicta de damnatione Philodami, altera cum deprecatione demissior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 318:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION