라틴어 문장 검색

"quamquam forassem forte si puncto levi tenuive linguam contigissem vulnere, titubante plectro fatus esset debilis, nam cum magistra vocis in vitium cadit, usus necesse est et loquendi intercidat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1413)
ille caput niveum conplectitur ac reverendam canitiem molli confovet in gremio;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.40)
haec dum vita volans agit, inrepsit subito canities seni, oblitum veteris me Saliae consulis arguens, sub quo prima dies mihi quam multas hiemes volverit, et rosas pratis post glaciem reddiderit, nix capitis probat, numquid talia proderunt carnis post obitum vel bona vel mala cum iam, quidquid id est quod fueram, mors aboleverit?
(프루덴티우스, 머리말, 머리말12)
Membra metu debilia sunt;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 44)
Iamque adeo donati omnes opibusque superbi puniceis ibant evincti tempora taenis, cum saevo e scopulo multa vix arte revolsus, amissis remis atque ordine debilis uno, inrisam sine honore ratem Sergestus agebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:9)
Portitor has horrendus aquas et flumina servat terribili squalore Charon, cui plurima mento canities inculta iacet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:3)
canitiem galea premimus, semperque recentis comportare iuvat praedas et vivere rapto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:10)
dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo crediderat caeloque animum fortasse ferebat canitiemque sibi et longos promiserat annos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:4)
canitiem multo deformat pulvere et ambas ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 34:8)
et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra spargimus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:23)
it scissa veste Latinus, coniugis attonitus fatis urbisque ruina, canitiem immundo perfusam pulvere turpans.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 24:8)
quid sit futurum cras, fuge quaerere et quem Fors dierum cumque dabit, lucro adpone nec dulcis amores sperne puer neque tu choreas, donec virenti canities abest morosa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 94)
fugit retro levis iuventas et decor arida pellente lascivos amores canitie facilemque somnum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 112)
manus vero, sine trunca esset actio ac debilis, vix dici potest, quot motus habeant, paene ipsam verborum copiam consequantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 232:1)
Deinde hoc usque pervenies, ut magis diligas integrum omnibus membris et inlaesum quam debilem aut luscum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION